此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Undecimus

Caput II

At arturus acriori ira accesus, quoniam tot centena commilitonum suorum amiserat.
亚瑟王被猛烈的怒火所灼烧,因为他损失了一百名友军。
in tertia die datis prius sepulturæ peremptis, civitatem adivit: atque intra eam receptum nebulonem obsedit.
第三天,他先埋葬了死者,去往城市:并且在城市中围攻了城市里的恶棍。
qui tamen cœptis suis desistere nolens, sed ipsos qui ei adhærebant pluribus modis inanimans, cum agminibus suis egreditur, atque cum avunculo suo præliari disponit.
恶棍不愿因他所做之事停止,而是用各种方法鼓舞自己的人,以自己的部队行军,并且与他的舅舅战斗。
inito ergo certamine, facta est maxima cædes in utraque parte , quæ tandem magis in partem illius illata, cœgit eum campum turpiter relinquere.
他们开始战斗了,两边死伤都很严重,最终他所在的部队死伤更严重,他们开始狼狈地离开他们的营帐。
qui deinde non multum curans, quæ sepultura peremptis suis fieret: cito remige fugæ evectus, cornubiam versus iter arripuit.
后来他不怎么关心死者的墓地:他快速让桨手带他逃离,向着康沃尔夺路而逃。
arturus autem interna anxietate cruciatus, quoniam totiens evasisset, confestim prosecutus est eum in prædictam patriam usque ad flumen cambula, ubi ille adventum ejus expectabat.
而亚瑟王心理灼烧着焦虑,因为默德雷杜斯一次又一次地逃离战场,他立刻跟着默德雷杜斯来到了刚才提到的国度,一直追到坎布拉河【1】,在那里那个恶棍等待着他的到来。
【1】即坎梅尔河(river Camel),位于康沃尔。
porro modredus, ut erat omnium audacissimus, et semper ad invadendum celerrimus, confestim milites suos per catervas distribuit, affectans vincere vel mori potius, quam prædicto modo diutius fugere.
因为莫德雷杜斯是所有人中最鲁莽的,一直都一马当先,他立刻又一次从部队中调出自己的军队,想要决一死战,而不是像刚刚所说的那样一直逃跑。
remanserant adhuc ei ex prædicto numero sociorum suorum sexaginta milia, ex quibus fecit turmas tres: et in unaquaque posuit sex milia armatorum et sexcentos sexaginta sex.
有六万盟军依然留在他身边,他把这些人分为三个分队:他在每个分队都部署了六千六百六十六个重装步兵。
præterea vero fecit unam turmam ex cæteris qui superfuerant, et unicuique aliarum ductoribus datis, eam tutelæ suæ permisit.
此外,他部署了余下的一个军队,在给予其他每个部队指挥官后,他亲自领导那个部队。
his itaque distributis quemlibet eorum inanimabat, promittens cæterorum possessiones eis, si ad triumphandum perstarent.
他还鼓舞这些部署好的人,承诺他们,如果能获胜,就给他们敌人的财产。
arturus quoque suum exercitum in adversa parte statuit, quem per novem divisit agmina pedestria cum dextro ac sinistro cornu quadrata: et unicuique præsidibus commissis, hortatur ut perjuros et latrones interimant, qui monitu proditoris sui de externis regionibus in insulam advecti, suos eis honores demere affectabant.
亚瑟王也同样在敌对方部署军队,他把他的军队分为九个步兵分队,有方形的左翼和右翼:给每个分队都委任了保护者,以杀尽背誓者和劫匪,他们从遥远的国度来到这座岛屿,听从那个叛徒的指挥,要夺走他们的荣耀。
dicit etiam diversos diversorum regnorum barbaros imbelles atque belli usus ignaros esse, et nullatenus ipsis virtuosis viris et pluribus debellationibus usis resistere posse, si audacter invadere et viriliter decertare affectarent.
他还说莫德雷德的战友都是从不同国度来的蛮族鼠辈,并不懂得战术,并且如果他们勇猛冲锋、勇敢战斗的话,敌人无论如何都不可能抵挡有德之师与无穷无尽的熟悉战术的人的。
ipsis itaque commilitones suos hinc et inde cohortantibus, subito impetu concurrunt acies, et commisso prælio crebros ictus innectere elaborabant.
他们鼓舞了自己的战友以后,两方突然冲锋到一起,战斗开始了,双方都奋力攻击对方。
fiunt ilico in utrisque partibus tantæ strages, tanti morientium gemitus, tanti invadentium furores, quantos et dolorosum et laboriosum est describere,
当时两方都死伤惨重,将死之人的呻吟,攻略之人的疯狂,这些东西描述起来又哀伤又费劲。
undique etenim vulnerabant et vulnerabantur: perimebant et perimebantur.
到处都是砍伤别人之人和被别人砍伤之人:杀死别人之人和被别人杀死之人。
postquam autem multum diei in hunc modum duxerunt, irruit tandem arturus cum agmine uno, quo sex milia sexcentos et sexaginta sex posuerat, in turmam illam ubi modredum sciebat esse, et viam gladiis aperiendo eam penetravit, atque tristissimam cædem ingessit.
后来他们就这样领了很多天的军,最后亚瑟王和一个军队冲锋陷阵,那个军队他部署了666人,他知道莫德雷杜斯在哪个部队,他用剑冲出了一条路,并且制造了最为惨烈的杀戮。
concidit namque proditor ille nefandus, et multa milia cum eo.
那个不虔诚的叛徒就此倒下,许多士兵都跟着他一起死去。
nec tamen ob casum ejus diffugiunt cæteri: sed ex omni campo confluentes, quantum audaciæ dabatur, resistere conantur.
其他人看到他的死亡也不逃跑:而是从所有的营帐里跑出来,莫大的勇气被给予了,他们试着作出抵抗。
committitur ergo dirissima pugna inter eos, qua omnes fere duces qui in ambabus partibus affuerant, cum suis catervis corruerunt.
他们之间爆发了最为激烈的战斗,几乎两方所有的公爵和他们的部队都阵亡了。
corruerunt etenim in parte modredi: cheldricus, elafius, egbrictus, bunignus, saxones: gillapatriæ, gillamor, gislafel, gillarium, hybernenses.
莫德雷杜斯这方则阵亡了:科尔德里库斯, 厄拉菲乌斯,厄格尼格努斯,他们是撒克逊人:吉尔拉帕特里埃,吉尔拉墨,吉斯拉菲尔,吉尔拉里乌姆,这些是海伯尼亚人。
scoti etiam et picti cum omnibus fere quibus dominabantur.
苏格兰人和皮克特人几乎全员被俘。
in parte autem arturi olbrictus rex norwegiæ, aschillius rex daciæ, cador limenic, cassibellanus, cum multis milibus suorum tam britonum quam cæterarum gentium quas secum adduxerat.
亚瑟王这边则死了挪威王奥尔布里图斯,丹麦王亚斯奇里乌斯,卡多·里梅尼克,卡西贝拉努斯以及他的士兵,他们都是布立吞人或是他们带领的其他种族。
sed et inclytus ille arturus rex letaliter vulneratus est, qui illinc ad sananda vulnera sua in insulam avallonis advectus, cognato suo constantino, filio cadoris ducis cornubiæ, diadema britanniæ concessit, anno ab incarnatione dominica quingentesimo quadragesimo secondo.
而名君亚瑟王则受了致命伤,他被运到阿瓦隆岛上养伤,他把不列颠的王冠交给了他的亲戚康斯坦丁,也就是康沃尔公爵卡多的儿子,那一年是吾主降生第542年。

起始之地