此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Octavus

Caput XXIII

Introposito itaque rege, verolamium perrexerunt, ubi prædicti saxones universum populum affligebant.
国王被放置在里面,向着维洛拉密乌姆前进,在那里,先前提到的撒克逊人折磨所有的人民。
cumque edocti essent octa et eosa adventum britonum, regemque in feretro advectum, dedignati sunt cum eo præliari, quia in vehiculo advenerat.
即使他们被告知了布立吞人的到来,以及国王乘着棺木到来,他们也不屑于同他开战,因为他是搭着东西来的。
ajebant enim ipsum semimortuum esse, nec tantos viros cum hujusmodi homine pugnare decere.
他们说他已经半截身子入土了,他们不会以全族之力,凭借战船对抗他的人的。
receperunt itaque sese intra urbem: et valvas, quasi nihil timentes, deserunt apertas.
因此他们把他接进了城:还有门里,因为他们好像无所畏惧,就一直开着门。
at uther, cum id sibi relatum fuisset: jussit ocyus obsidere civitatem, ac mœnia undique invadere.
而尤瑟因为知道这个:所以就很快命令市民围攻,从各个地方攻击城墙。
paruerunt itaque cives, et urbem obsederunt, mœniaque invaserunt.
因此,市民们遵照他的指令,围攻城市,攻击城墙。
stragem autem saxonibus dantes, fere dirutis muris ingressi sunt: nisi saxones ad ultimum resistere incœpissent.
然而他们屠戮了撒克逊人,若不是撒克逊人激烈抵抗,他们几乎踏入了被毁坏的城墙。
prævalentibus namque civibus, piguerat eos incœptæ superbiæ: unde se defendere instituerunt.
市民愈战愈勇,可就在他们抵御的时候,他们的傲慢害了他们。
scandentes itaque muros omnimodis telis britones repellebant.
撒克逊人爬上城墙,用所有的武器驱逐布立吞人。
denique cum utrinque decertarent: supervenit nox, quæ singulos ab armis ad quietem invitavit.
最后,两边都死战:夜晚到来了,它让每一个人都放下武器,进入安眠。
quietem desiderabant multi: plures vero consilium quo adversarios suos perderent.
很多人都渴望安眠:然而更多的人渴望计策,能够击溃敌人的计策。
at saxones cum inspexissent superbiam suam sibi nocuisse, britones vero triumphasse: proposuerunt cum diluculo egredi, inimicosque suos ad campestre prælium provocare: quod factum est.
撒克逊人在审视伤害了他们的傲慢,而布立吞人在思考赢的方法:他们在破晓时分就做好了部署,向敌人叫阵,让他们来一场平地战:这被做了。
nam ut diem protulit titan, dispositis catervis egressi sunt, ut propositum exequerentur suum.
因为泰坦白天会发现,他们就以部署好的阵型前进,为的是为被挑衅的他们复仇。
quod videntes britones, diviserunt milites suos per turmas: atque obviam venientes prius invadere cœperunt.
布立吞人看到了这个,他们把军队分散:并且向来势汹汹的敌人发动进攻。
restitunt ilico saxones: invadunt britones, et mutuam cædem utrobique conficiunt.
撒克逊人当即抵抗:布立吞人则进攻:两方都交战激烈。
postremo cum multum præteriisset diei: cessit victoria regi britonum, interfectisque octa et eosa, terga dederunt saxones.
最后过了很多天:布立吞国王得胜了,奥克塔和艾欧萨被杀了,撒克逊人逃跑了。
tanta inde lætitia cepit regem, ita ut cum prius sine juvamine alterius sese erigere nequiret, levi conamine erectus, resedit in feretro, ac si subitam sanitatem recepisset.
国王非常高兴,因为早些时候没有别人的帮助他不可能获胜,他凭借轻松的部署获胜了,而且是待在棺木里,他好像突然恢复了健康。
solutus etiam in risum, hilari voce in hunc sermonem prorupit:
他突然爆发出一阵大笑,一边笑一边说了如下这段话:
“vocabant me ambrones isti regem semimortuum, quia infirmitate gravatus in feretro jacebam.
“那些混账说国王已经半截身子入土了,因为我由于虚弱身子很重,只能躺在棺木里。
sic equidem eram.
我曾经确实是这样。
malo tamen semimortuus ipsos superare, quam sanus et incolumis superari, sequenti vita perfuncturus.
然而,半截身子入土的人战胜战胜了邪恶,战胜了他们,健康未受损害的被战胜了,我重获新生。
præstantius enim est mori cum honore, quam cum pudore vivere.”
比起带着羞耻而活,带着荣耀死去是多么地美好。”

起始之地