此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Octavus

Caput XIX

Post illam vero victoriam, petivit urbem alclud, provinciæque illi disposuit: pacemque ubique renovavit: circuivit etiam omnes scotorum nationes, rebellemque populum a feritate sua disposuit: tantam namque justitiam exercebat per patrias, quantam alter prædecessorum suorum non fecerat.
这场胜利之后,他攻击了亚尔克鲁德城,接管了它的行省:到处都恢复了和平:他包围了苏格兰的所有国度,并镇压反叛之人:并且在祖国行正义之事,这是空前的。
tremebant ergo in diebus ejus quicunque perverse agebant, cum sine misericordia plecterentur.
在那些日子,行不义之事的人瑟瑟发抖,他们被无情地惩罚。
denique pacificatis aquilonaribus provinciis, ivit lodonias: jussitque ibidem octa atque eosam in carcere servari.
最后,亚奎龙纳瑞斯省恢复和平,他前去伦敦:他命人将奥克塔与艾欧萨投入当地的监牢中严加看管。
festo etiam paschali superveniente: præcepit proceribus regni in eandem urbem convenire, ut sumpto diademate tantum diem cum honore celebraret.
然而,复活节到来了:他命令全国的贵族都到这座城里来,以便他能隆重登基,整日庆祝。
paruerunt ergo cuncti, et diversi ex diversis civitatibus venientes, instante festivitate convenerunt.
所有人都听命前来,从不同王国来的不同人都来了,他们为即将到来的庆典齐聚一堂。
celebravit itaque solennitatem rex ut proposuerat: et gaudio cum proceribus suis indulsit.
国王在安排这场盛事之事欢庆节日,他与众贵族都很快乐。
lætitiam agebant cuncti: quia ipsos læto animo rex receperat.
大家都很开心:因为国王很高兴。
advenerant namque tot nobiles cum conjugibus et filiabus suis, læto convivio digni.
很多贵族都带着亲属和女儿前来,来参加盛大的欢宴。
aderat inter cæteros golois dux cornubiæ, cum igerna conjuge sua, cuijus pulchritudo mulieres omnes totius britanniæ superabat.
这其中,康沃尔公爵格洛里带着妻子伊格娜也来了,她的美貌冠绝不列颠。
cumque inter alias inspexisset eam rex, subito amore illius incaluit: ita ut postpositis cæteris, totam intentionem suam circa eam verteret.
然而国王在人群中看到了她,突然就陷入了爱火:他把注意力都集中在伊格娜的身上,却怠慢了别人。
hæc sola erat cui fercula incessanter dirigebat: cui aurea pocula familiaribus internunciis mittebat.
国王不停命令侍从将菜端给她一个人:命令贴身侍从将黄金酒杯递给她。
arridebat ei multotiens, jocosa verba interserebat.
他数次与其说笑,说了很多诙谐的话语。
quod cum comperisset maritus ejus, confestim iratus est, et ex curia sine licentia recessit.
他的丈夫发现了这些,于是他勃然大怒,未经批准就离开了。
non affuit qui eum revocare quivisset, cum id solum amittere timeret, quod super omnia diligebat.
他不在,不能把他叫回来,他害怕失去机会,他把这件事看得高于一切。
iratus itaque uther, praecepit ei redire in curiam suam ut de illata injuria rectitudinem sumeret ab eo: cui cum parere diffugisset gorlois, admodum iratus est rex, juravitque jurejurando, se vastaturum regionem ipsius, nisi ad satisfactionem festinaret.
尤瑟因此很生气,他命令格洛里回到宫廷来接受他所犯错误的处罚:格洛里抗命不从,因此国王大发雷霆,如果他不赶快接受处罚,国王誓要踏平他的王国。
nec mora, prædicta ira inter eos manente, collegit exercitum magnum rex, petivitque provinciam cornubiæ, atque ignem in urbes et oppida accumulavit.
不久,由于他们之间的不和,国王集结了一支大军,向着康沃尔省进发,并且在城镇燃起战火。
at gorlois non ausus est congredi cum eo, quia ejus minor erat armatorum copia.
但是格洛里不敢同他交战,因为他的军队较少。
unde præelegit munire oppida sua, donec auxilium suum ab hybernia impetrasset: et cum magis pro uxore sua quam pro se ipso auxiliaretur: posuit eam in oppido tintagol in littore maris, quod pro tutiori refugio habebat.
他加固城墙,以期能从海伯尼亚【1】处获得增援:他在智者的帮助下安置妻子:将她放在海岸边的庭塔戈尔镇,那里有着更为安全的避难所。
【1】即爱尔兰

起始之地