此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput XVI

“Consocii (inquit) adversitatis et prosperitatis: quorum probitates hactenus et in dandis consiliis, et in militiis agendis expertus sum: adhibete nunc unanimiter sensus vestros, et sapienter providete quæ super talibus mandatis nobis esse agenda noveritis.
“好运与厄运的朋友们:至今为止我都是在你们所给予的建议和军事行动的规划上测试你们的正直:现在,请你们同心协力,想一想对这个命令我们该怎么做。
quicquid enim a sapiente diligenter prævidetur, cum ad actum accedit, facilius toleratur.
因为不管智者想到了什么,当它附加到了行为中的时候,它很容易就被原谅。
facilius ergo inquietationem lucii tolerare poterimus, si communi studio præmeditati fuerimus, quibus modi eam debilitare instemus.
因此如果我们一起思考,想办法应对卢修斯的挑衅,我们可以很容易就容忍它。
quam non multum timendam nobis esse existimo: cum ex irrationabili causa exigat tributum, quod ex britannia habere desiderat.
我认为这对我们来说没什么好怕的:因为这份挑衅出于不合理的理由想要从不列颠强取朝贡。
dicit enim ipsum sibi dari debere, quia julio cæsari cæterisque successoribus suis redditum fuerit: qui dissidio veterum britonum invitati cum armata manu in britanniam applicuerunt: atque patriam domesticis motibus vacillantem suæ potestati vi et violentia submiserunt.
因为他说他应该收取朝贡,因为尤利乌斯•凯撒以及他的继任者都收取朝贡:他们因古布立吞人的纷争被邀请而来,他们用武力强迫布立吞人交纳贡品:除此之外,他们还趁我们国家因内战而虚弱用武力和暴力臣服我们。
quia vero hoc modo eam adepti fuerunt, vectigal ex ea injuste ceperunt.
因为他们是如此降服不列颠的,所以他们收取朝贡是不公正的。
nihil enim quod vi et violentia acquiritur, juste ab ullo possidetur qui violentiam intulit.
因为用武力和暴力获得的东西,没有什么能被带来暴力的法定之人占有的。
irrationabile ergo causam prætendit, qua nos jure sibi tributarios esse arbitratur.
因此这个理由是不合理的,让我们向他们朝贡是不合理的。
quoniam autem id quod injustum est, a nobis præsumit exigere: consimili ratione petamus ab illo tributum romæ: et qui fortior supervenerit, ferat quod habere exoptavit.
而这不公正之事由我们修正:出于同样的理由我们向他要罗马的朝贡:谁更强力,谁就如愿。
nam si quia julius cæsar cæterique romani reges britanniam olim subjugaverunt, vectigal nunc debere sibi ex illa reddi decernit: similiter nunc ego censeo, quod roma mihi tributum reddere debet, quia antecessores mei eam antiquitus obtinuerunt.
因为如果说以前尤利乌斯•凯撒和其他罗马列王君临不列颠,现在朝贡应该由不列颠向他们支付:那么按照同样的理由,我认为罗马应该向我们进贡,因为古时我的祖先也君临过罗马。
belinus etenim ille britonum serenissimus rex, usus auxilio fratris sui, brenni videlicet ducis allobrogum, suspensis in medio foro viginti nobilioribus romanis, urbem eperunt, captamque multis temporibus possederunt.
因为不列颠最好的王贝利努斯【1】,在他的兄弟亚罗布鲁姆公爵布莱努斯【2】的帮助下,在广场中央吊丝了二十个罗马贵族,然后占领了城市,他拥有占领的城市很多年。
【1】《不列颠诸王史》记载的不列颠之王
【2】即布莱尼乌斯(Brennius)《不列颠诸王史》记载的诺森伯兰和勃艮第之王。
constantinus etiam helenæ filius, necnon et maximianus, uterque mihi cognatione propinquus, alter post alterum diademate britanniæ insignitus, thronum romani imperii adeptus est.
海伦的兄弟康斯坦丁【1】,以及马克西米阿努斯,两人都是我的近亲,他们相继加冕不列颠之王,获得了罗马帝国的王座。
【1】指的也许是康斯坦丁三世(Flavius Claudius Constantinus),原本是罗马将领,于407年在不列颠宣称为西罗马帝国皇帝并征讨高卢,409-411年为共治皇帝。
【2】指的也许是马格努斯·马克西姆斯(Flavius Magnus Maximus Augustus),原本是不列颠指挥官,于383年称王。
censetisne ergo vectigal a romanis petendum?
你们认为应该向罗马收税吗?
de gallia autem, sive de collateralibus insulis oceani, non est respondendum: cum illas diffugeret defendere, quando easdem potestati eorum subtrahebamus.”
但是高卢以及邻近的海岛都没有回音:罗马没有保护它们,而我们夺取了它们,把它们置于我们的统治下。”
— hæc et his similia eo dicente hœlus rex armoricanorum britonum, cæteros præcedere exorsus, in hæc verba respondit.
— 他说了这些以及类似的话,然后,亚摩利卡之王霍尔在其他人先前发言,他用这些话回应道。

起始之地