此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput XI

Tunc invitatis probissimis quibusque ex longe positis regnis, cœpit familiam suam augmentare: tantamque urbanitatem in domo sua habere, ut æmulationem longe manentibus populis ingereret.
然后他从全国各处召集了最为诚实之人,开始增加他的侍从:在他的宫廷中有着大量的礼仪,为的是在遥远的人群中带来上行下效。
unde nobilissimus quisque incitatus, nihili pendebat se, nisi sese sive in induendo, sive in arma ferendo, ad modum militum arturi haberet.
于是任何被唤起的高贵之人不认为自己是个人物,除非要么穿的像亚瑟王的士兵,要么持有武器像亚瑟王的士兵。
denique fama largitatis atque probitatis illius per extremos mundi cardines divulgata, reges transmarinorum regnorum nimius invadebat timor, ne inquietatione ejus oppressi, nationes sibi subditas amitterent.
最终,他慷慨和正直的名声传到了世界的边缘,巨大的恐惧侵袭对岸的列王,害怕他们被他所骚扰、侵略,他们会把国度输给他。
mordacibus ergo curis anxiati, urbes atque urbium turres renovabant: oppida in congruis locis ædificabant: ut si impetus arturum in illos duceret, refugium, si opus esset, haberent.
他们担心着会受到侵略,于是翻新了城市和箭塔:在合适的地方修建城镇:这样一来一旦亚瑟王攻击他们,有需要的时候,他们就有避难所了。
cum id arturo notificatum esset, extollens se quia timori cunctis erat, totam europam sibi subdere affectat.
这件事被传到了亚瑟王那里,他很高兴,因为他是所有人的威胁,他想要自己征服欧洲全境。
paratis deinde navigiis norwegiam prius adivit, ut illius diademate lot sororium suum insigniret.
最终,亚瑟王把船只准备好了,先去了挪威,为的是授予他的妹夫洛特以王冠。
erat autem lot nepos sichelini regis norwegensium, qui ea tempestate defunctus, regnum suum eidem destinaverat.
但是洛特是挪威王斯科里努斯的侄子,斯科里努斯死于暴风,把王国授予他。
at norwegenses indignati illum recipere, erexerant quendam riculfum in regiam potestatem, munitisque urbibus, arturo se posse resistere existimabant.
挪威人不愿接受他,而是拥立瑞库福斯为国王,他们加固城市,认为可以抵抗亚瑟王。
erat tunc walvanus filius prædicti lot duodecim annorum juvenis, obsequi sulpicii papæ ab avunculo traditus: a quo arma recepit.
当时我之前提到的洛特的儿子瓦尔瓦努斯【1】年仅12岁,他被舅舅派去服务苏尔皮基乌斯教皇:从他那儿瓦尔瓦努斯获得了武艺。
【1】即上文的Walganus,高文
ut ergo arturus (sicut dicere incœperam) in norwegense littus applicuit: obviavit ei rex riculfus cum universo patriæ populo, præliumque commisit: et cum multum cruoris in utraque parte diffusum esset, prævaluerunt tandem britones: factoque impetu riculfum cum multis peremerunt.
亚瑟王一登陆挪威(就像我之前说的):瑞库福斯就带着全国的人接见了他,并且与他争斗:双方都死伤无数,布立吞人最终赢了:并且击杀了瑞库福斯和很多人。
victoria igitur potiti, civitates accumulata flamma invaserunt: dispersisque pagensibus, sævitiæ indulgere non cessaverunt, donec totam norwegiam, necnon et daciam, dominio arturi submiserunt.
获得胜利之后,他们放火侵略了城市:当地人落荒而逃,布立吞人没有终止暴行,最终侵略了挪威全境,甚至到达了丹麦,他们都屈服于亚瑟王的统治。
quibus subactis, cum lot in regem norwegiæ promovisset, navigavit arturus ad gallias, factisque turmis patriam undique vastare incœpit.
在征服了这里之后,亚瑟王推举洛特为挪威王,驱船前往高卢,劫掠那里的国家。
erat tunc provincia gallia flolloni romæ tribuno commissa, qui eam sub leone imperatore regebat.
那时高卢省被罗马保民官弗罗洛,他在皇帝利奥属下统治。
qui cum arturi adventum comperisset, collegit omnem armatum militem qui potestati suæ parebat, et cum arturo præliatus est, sed minime resistere quivit.
他知道了亚瑟王要前来,于是召集了所有听命于他的重装骑士,与亚瑟王交战,但他一点都不能抵抗。
nam arturum juventus insularum omnium quas subjugaverat, comitabatur.
因为亚瑟王所征服的所有岛屿上的年轻人都来护卫他。
unde tantum perhibebatur habere exercitum, quantum erat difficile ab ullo posse superari.
他面对着大量的步兵,数量之大以至于任何人都无法阻挡。
famulabatur quoque ei melior pars gallicanæ militiæ, quam sua largitate sibi obnoxiam fecerat.
高卢军中更好的士兵也侍奉他,他们因他的慷慨而侍奉他。
flollo igitur cum sese in deteriorem prælii partem indicere vidisset, relicto confestim campo parisios cum paucis diffugit.
于是弗罗洛看到他处于劣势,就立刻丢掉营帐,带着少量的人跑到巴黎去了。
ibi resociato dilapso populo, munivit urbem: et iterum affectavit cum arturo dimicare.
他重新召集了四散的人群,加固城池:再次与亚瑟王交战。
at dum exercitum suum vicinorum auxilio roborare intenderet, ex improviso venit arturus, ipsumque intra civitatem obsedit.
他想求助附近的援军增援自己的步兵,亚瑟王从天而降,他把弗罗洛围困在城市中。
emenso denique mense, cum flollo gentem suam fame perire doluisset: mandavit arturo, ut ipsi soli duellum inirent: et cui victoria proveniret, alterius regnum obtineret.
一个月过去了,弗罗洛害怕饿死自己的族人:他传消息给亚瑟王,要与他一对一决斗:赢的人可以获得另一方的王国。
erat enim ipse staturæ, et audaciæ, et fortitudinis magnæ: quibus ultra modum confisus, ita mandaverat, ut hoc modo salutis aditum haberet.
因为他身材高大,勇猛无比,膂力过人:因为这些特质他非常自信,他这样传信,因为通过这种方式他或许能获救。
quod cum arturo nunciatum esset, placuit ei vehementer flollonis affectus.
亚瑟王听到这个消息,弗罗洛的提案很打动他。
renunciavitque sese paratum fore prædictam conventionem tenere.
他回话说他需要准备一下,好遵守先前提到的规定。
dato igitur ab utraque parte fœdere: conveniunt uterque in insulam quæ erat extra civitatem, populo expectante quid de eis futurum erat.
双方给出协定:两方来到一处小岛上,小岛在城市外,人们都期待着比赛的结果。
ambo erant decenter armati: super equos etiam miræ velocitatis sedentes: nec erat promptum dinoscere utri triumphus proveniret.
两方都被坚执锐:他们都骑着快马:不知道鹿死谁手。
ut itaque erectis lanceis in adversis partibus steterunt, confestim subdentes equis calcaria, sese maximis ictibus percusserunt.
两方竖着长矛,相对而立,随机踢动马刺,用最大的刺击攻击对方。
at arturus gestans cautius lanceam, flollonem in summitate pectoris infixit, ejusque telo vitato, quantum vigor sinebat, illum in terram prostravit.
但是亚瑟王挥动长矛更为小心,他攻击了弗罗洛的上胸口,还躲开了他的武器攻击,用尽全力,把他打到地上。
evaginato quoque ense festinabat eum ferire, flollo velocius erectus, prætensa lancea occurit.
亚瑟王赶紧同样拔出剑击打他,弗罗洛赶忙站起身来,挥动长矛迎击。
illatoque intra pectus equi arturi letifero vulnere, utrumque concidere cœgit.
他给了亚瑟王的马的胸脯以致命伤,双方开始厮杀。
britones ut prostratum regem viderunt, timentes eum peremptum esse, vix potuerunt retineri, quin rupto fœdere in gallos unanimiter irruerunt.
布立吞人看到国王被击倒,担心他会被杀,他们几乎不能后退,他们一致对抗高卢,撕毁契约。
at dum metam pacis jam egredi meditarentur, erectus est ocyus arturus: prætensoque clypeo imminentem sibi flollonem cito cursu petivit.
但是正当他们考虑撕毁条约,亚瑟王马上站了起来:拿起盾牌快速攻击正在威胁他的弗罗洛。
instantes igitur cominus, mutuos ictus ingeminant, alter neci alterius insistens.
于是他们当面对峙,互相击打,双方都想夺对方的性命。
denique flollo invento aditu, percussit arturum in frontem, et nisi collisione cassidis mucronem hebetasset, mortiferum vulnus forsitan intulisset.
最终弗罗洛发动了攻击,打到了亚瑟王的前面,如果不是头盔阻挡,或许会导致致命伤。
manante ergo sanguine, cum arturus loricam et clypeum rubere vidisset, ardentiori ira succensus est, atque erecto totis viribus caliburno, impressit eum per galeam in caput flollonis, quod in duas partes dissecuit.
鲜血直流,当亚瑟王看到胸甲和盾牌被染红,他怒火中烧,用全身的力气拔出断钢剑,他向着弗罗洛挥剑砍去,砍中他的头盔,把他的头砍飞了。
quod vulnere cecidit flollo, tellurem calcaneis pulsans, et spiritum in auras emisit.
弗罗洛倒下了,他摔倒在地,魂飞魄散。
cumque id per exercitum divulgatum fuisset, concurrunt cives, apertisque valvis civitatem arturo tradiderunt.
这件事被士兵们看到了,国民四散奔逃,他们打开城门,向亚瑟王投降。
qui deinde victoria potitus, divisit exercitum suum in duas partes, et unam hœlo duci commisit: præcepitque illi ut ad expugnandum guitardum pictavensium ducem iret: ipse vero cum reliqua parte cæteras provincias sibi subjugare vacavit.
最终亚瑟王获胜,他把军队分成两部分,一部分交给霍尔伯爵:让他去征服皮克特文斯乌姆【1】伯爵桂塔尔德:他则带领剩下的部分去征服其他省份。
【1】即普瓦图
mox hœlus aquitaniam ingressus, urbes patriæ invasit, guitardumque pluribus præliis anxiatum, ad deditionem cœgit.
不久霍尔进入阿基坦,侵略那个国度的城市,数次发生战斗,惊扰桂塔尔德,让他屈服。
guasconiam quoque ferro et flamma depopulans, principes ejusdem subjugavit.
他们同样用铁与火焰血洗加斯科尼亚【1】,使那里的首领屈服。
【1】即加斯科涅
emensis iterum novem annis, cum totius galliæ partes suæ potestati submisisset, venit iterum arturus parisios, tenuitque ibi curiam: ubi convocato clero et populo, statum regni pace et lege confirmavit.
九年过去了,高卢全境都臣服于亚瑟王,他来到巴黎,在那里有宫殿:他在那里召集神职人员和民众,宣告国家进入和平和法治。
tunc largitus est beduero pincernæ suo neustriam, quæ nunc normannia dicitur: cajoque dapifero, andegavensium provinciam.
他给予了他的侍酒贝杜俄鲁斯【1】内斯特利亚,现在被称为诺曼底:给予他的管家凯尤斯安德加文西乌姆【3】省。
【1】即贝狄威尔
【2】即凯
【3】即安茹
plures quoque alias provincias nobilibus viris, qui in obsequio suo fuerant.
他以此类推赠予贵族其他更多的省份,这些人都效忠于他。
denique pacificatis quibusque civitatibus et populis, incipiente vere in britanniam reversus est.
最终,城市和人民和平了,他在开春就回不列颠了。

起始之地