此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput X

Adveniente deinde sequenti æstate, paravit classem suam, adivitque hyberniæ insulam, quam sibi subdere desiderabat.
下一个夏天来了,他准备了自己的战船,到海伯尼亚岛上去,想要征服这座岛。
applicanti autem ipsi, prædictus rex guillamurius cum innumerabili gente obviam venit, contra illum dimicaturus.
他一登陆,先前提到的桂拉穆里乌斯王就带着数不尽的国民赶来,他要与亚瑟王交战。
cumque prælium incepisset, confestim gens ejus nuda et inermis, mire lacerata confugit quo ei locus refugii patebat.
战斗一开始,他那全身赤裸、没有武器的国民大败,四处逃窜,寻找避难之处。
nec mora, captus est guillamurius, et ad deditionem coactus.
不久,桂拉穆里乌斯被俘,被迫投降。
unde cæteri principes patriæ stupefacti, exemplo regis deditionem fecerunt.
这个国度的其他首领大惊,效仿国王也投降了。
subjugatis itaque totius hyberniæ partibus, classem suam direxit in islandiam, eamque debellato populo subjugavit.
于是全海伯尼亚被征服了,他于是指挥他的战船去冰岛,打败了它的国民,征服了它。
exin divulgato per cæteras insulas rumore quod ei nulla provincia resistere poterat, doldavius rex gotlandiæ, et gunfasius rex orcadum ultro venerunt: promissoque vectigali subjectionem fecerunt.
后来,其他的岛屿都传开了,没有任何省份可以抵抗他,哥特的杜尔多维乌斯王和奥卡多【1】王格法西乌斯自愿前来:他们自愿归顺,前来朝贡。
【1】即奥克尼
emensa deinde hyeme, reversus est in britanniam, statumque regni in firmam pacem renovans, moram duodecim annis ibidem fecit.
冬天来了,他回到了不列颠,他为国家巩固了和平,在那儿呆了12年。

起始之地