此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput VII

His itaque gestis, explorat hœlus prædicti stagni situm, admiraturque tot flumina, tot insulas, tot rupes, tot aquilarum nidos numero adesse.
做了这些事后,霍尔探索了先前提到的湖泊,他惊叹于有如此多的河流,如此多的岛屿,如此多的鹰巢,而且数量都一样。
cumque ad mirum contulisset, accessit arturus, dixitque illi: aliud stagnum magis esse mirandum in eadem provincia.
这件事使他印象深刻,这时亚瑟王走了过来,告诉他:在这个省份还有一个神奇的湖泊。
erat quippe haud longe illinc, latitudinem habens viginti pedum, eademque mensura longitudinem, cum quinque pedum altitudine.
那里离这儿不远,它有20尺宽,长度也是20尺,深5尺。
in quadrum vero, sive hominum arte, sive natura constitutum, quatuor genera piscium intra quatuor angulos procreabat: nec in aliqua partium pisces alterius partis reperiebantur.
它是方形的,要么是人工的,要么是自然形成的,它在四个角落产生了四代鱼:一个地方的鱼不会在另一个地方发现。
adjecit etiam aliud stagnum in partibus gualliarum prope sabrinam esse, quod pagenses linligwan appellant: quod cum in ipsum mare fluctuat, in modum voraginis recipitur, sorbendoque fluctus nullatenus repletur, ut riparum marginem operiat.
他补充说在高卢靠近萨布丽娜河的地方有另一个湖,当地人称他linligwan:当海洋倒灌入它的时候,他就会被一个漩涡吸收,海浪永远也不会填满,把湖岸给淹没。
at dum mare decrescit, instar montis eructat absorptas aquas, quibus demum ripas tegit et aspergit.
而当海水减弱时,它会像山一样吐出吸收的水,最终淹没、喷溅湖岸。
interim si gens totius patriæ illius facie versa prope astaret, recepta intra vestes undarum aspergine, vel vix vel numquam elabi valeret, quin a stagno voraretur.
与此同时,如果全国的人面朝它站立,衣服上被喷溅上浪潮,他们要么在劫难逃,要么有一线生机,因为他们要被湖泊给吞没了。
tergo autem verso, non est irroratio timenda, etiam si ripis astaret.
但是如果背对着它,就不用害怕沾到水了,即使站在湖岸上。

起始之地