此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput IV

Hæc eo dicente, sanctus dubricius urbis legionum archiepiscopus, ascenso cujusdam montis cacumine, in hunc modum celsa voce exclamavit:
在亚瑟王说了这段话以后,军团城的大主教圣杜布里科乌斯登上巴顿山的山顶,用高亢的声音疾呼道:
“Viri christiana professione insigniti, maneat in vobis concivium vestrorum pietas et patriæ, qui proditione paganorum exterminati, vobis sempiternum erunt opprobrium, nisi ipsos defendere institeritis.
“信仰基督的人们啊,让对国民的虔诚以及祖国与你们同在吧!这种虔诚,这个祖国被异教徒的背叛所驱逐,如果你们不努力保护自己的话,他们对你们的罪孽就是永恒的。
pugnate ergo pro patria vestra, et mortem si supervenerit pro eadem ultro patimini: ipsa enim victoria est, et animæ remedium.
因此,为了祖国而战斗吧,如果死亡来临,坦然面对它吧:因为它是胜利的死亡,是灵魂的救赎。
quicunque etenim pro confratribus suis interierit, vivam hostiam se præstat deo, christumque insequi non ambigitur, qui pro fratris suis animam suam dignatus est ponere.
不管是谁,若为同伴而死,对于神而言他的生命就比敌人的生命还要重要,那些为他们的兄弟而珍视灵魂的人没有人会怀疑他是追随基督信仰的。
si aliquis igitur vestrum in hoc bello mortem subierit, fiet ei mors illa omnium delictorum suorum pœnitentia et absolutio, dum eam hoc modo recipere non diffugerit.”
如果你们中有人在这场战争中死亡,只要你们不逃跑,迎接死亡,死亡就会成为我们全体罪人的赎罪和圆满。“
— nec mora: viri beati benedictione hilariti festinavit quisque armare se, et præceptis ejus parere: ipse vero arturus lorica tanto rege digna indutus, auream galeam simulacro draconis inscuptam capiti adaptat.
—人们受到了祝福,他们都很欢乐,不久就武装完毕,准备听从指令:而亚瑟王也穿上了国王的铠甲,戴上了刻有龙头的头盔。
humeris quoque suis clypeum vocabulo priwen: in quo imago sanctæ mariæ dei genitricis impicta, ipsam in memoriam ipsius sæpissime revocabat.
他的肩膀也带着盾牌,盾牌名叫“光辉之颜”,上面会有主母圣玛利亚的图像,时刻提醒着他。
accinctus etiam caliburno gladio optimo, et in insula avallonis fabricato: lancea dexteram suam decorat, quæ nomine ron vocabatur: hæc erat ardua lataque lancea, cladibus apta.
他还配有名剑“断钢剑”,在阿瓦隆岛上锻造:右手持矛名唤“长矛”;它是一柄又长又宽的长矛,适合杀敌。
deinde dispositis catervis, saxones in cuncos more suo dispositos, audacter invasit.
最终人们被部署好了,撒克逊人也以他们的方式部署好了,布立吞人冲锋勇猛。
ipsi vero tota die viriliter resistebant, britones usque insequentes.
他们一整天都在顽强抵抗,布立吞人持续攻击。
vergente tandem ad occasum sole, proximum occupant montem, pro castris eum habituri.
最终,太阳落山时,他们赢了,占领了先前提到的山,在营帐里休息。
multitudine enim sociorum confisis, solus mons sufficere videbatur.
他们因盟友众多而倍感自信,一座山看来就足够了。
at ut posterum sol diem reduxit: ascendit arturus cum exercitu suo cacumen.
然而,亚瑟王在下一个周日号令:他带着他的步兵登顶。
sed in ascendendo suorum multos amisit.
但是在登顶的过程中他杀敌众多。
saxones namque ex summitate occurrentes, facilius ingerebant vulnera, dum ipsos citior cursus in descensu ageret, quam eos in ascensu.
而撒克逊人在下山过程中遇见了他,他们轻而易举就负了伤,就在他们快速跑下山时,亚瑟王正在登山。
britones tamen cacumen maxima vi adepti, dextris hostium dextras suas confestim conferunt.
布立吞人拼尽全力获得了山顶,他们聚集起自己的力量,对抗敌人。
quibus saxones pectora prætendentes, omni nisu resistere nituntur.
撒克逊人向他们挺起胸膛,所有的人拼尽全力抵抗。
cumque multum diei in hunc modum præteriisset, indignatus est arturus, ipsis ita successisse: nec sibi victoriam advenire.
就这样很多天过去了,亚瑟王义愤填膺,他登上了山峰,迎击敌人:然而胜利并没有降临。
abstracto igitur caliburno gladio, nomen sanctæ mariæ proclamat, et sese cito impetu intra densas hostium acies immisit.
他抽出断钢剑,大声呼唤圣玛丽亚的名字,冲入密集的敌阵,挥动快速的一击。
quemcunque attingebat, deum invocando, solo ictu perimebat: nec requievit impetum suum facere, donec quadringentos et septuaginta viros, solo caliburno gladio peremit.
无论他遇到谁,他就祈求神明,一击杀敌:他不休不止,最终用断钢剑杀了470人。
quod videntes britones, densatis turmis illum sequuntur, stragem undique facientes.
布立吞人看到了这些,他们队形密集去追击,到处屠戮敌人。
ceciderunt ilico colgrinus et baldulphus ejus frater, et multa millia aliorum.
科尔格里努斯与他的兄弟巴尔杜普斯死在当场,他们的军队很多也死了。
at viso sociorum periculo cheldricus continuo in fugam versus est.
看到盟友的危机,科尔德里库斯立刻就跑了。

起始之地