此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Nonus

Caput III

Emensis postmodum paucis diebus, urbem kærliudcoit petunt a paganis, quos supra memoravi, obsessam: hæc autem in lindiseinensi provincia inter duo flumina super montem locata, alio nomine lindocolinum nuncupatur.
他们策划了一些日子,决定攻打异教徒占领的城市凯尔刘德科伊特,我首先记得的是这件事:这座城市坐落于林迪瑟内斯省,在两条河之间,位于山上,又称林多科里努。
ut igitur cum omni multitudine sua eo venerunt, præliati sunt cum saxonibus, inauditam cædem inferentes.
于是他们带着众多人马来到那里,与撒克逊人决战,屠杀众多。
ceciderunt namque ex eis ea die sex milia, qui partim fluminibus submersi, partim telis percussi vitam amiserunt.
那一天,他们杀了六千人,一部分是被河淹死的,一部分是死于枪下。
unde cæteri stupefacti, relicta obsidione fugerunt: quos arturus insequi non cessavit, donec in nemus caledonis venerunt.
其他人则被这场景吓到了,他们丢下围城逃跑了:亚瑟王没有停止追击那些人,最终来到喀利多尼斯森林。
ibi undique ex fuga confluentes, conati sunt arturo resistere.
在那里,所有逃跑的人汇合起来,试图抵抗亚瑟王。
conserto itaque prælio, stragem britonibus faciunt, sese viriliter defendentes.
他们加入战斗,对布立吞人大肆杀戮,顽强地保护自己。
ibi etenim arborum auxilio, tela britonum vitabant.
那里由于有树掩护,他们得以躲避布立吞人的长枪。
quod arturus intuens, jussit arbores circa illam partem nemoris incidi, et truncos ita in circuitu locari, ut egressus eis abnegaretur,
亚瑟王察觉到了这个,他命令人们砍伐森林的这一部分的树木,并且把树干摆成环形,以便阻止敌人前行。
volebat namque illos inclusos tamdiu obsidere, donec fame interirent.
他希望据此长时间地困住他们,最终把他们饿死。
quo facto jussit turmas ambire nemus, mansitque tribus diebus ibidem.
并且,他命令骑兵搜索森林,在那里停留了三天。
cum igitur saxones quo vescerentur indigerent, ne subita fame perirent, petierunt eo pacto egressum, ut relicto omni auro et argento, cum solis navibus in germaniam redire sinerentur.
而撒克逊人缺乏食物,为了不因饥饿而突然死去,他们与亚瑟王媾和离开,留下金银,只乘一艘船回到日耳曼。
promiserunt quoque se daturos ei tributum ex germania, obsidesque inde mansuros.
他们还承诺从日耳曼进献贡品,留下人质。
tunc arturus quæsito consilio, eorum petitioni acquievit.
亚瑟王接受了这项提案。
retinuit namque ipsorum opes, reddendique vectigalis obsides, solumque abscessum largitus est.
于是他取得了他们的财产,得到了人质,并且准许他们离开。
cumque illi in redeundo domum æquora sulcarent, piguit peractæ pactionis, retortisque velis in britanniam redierunt, et totonesium littus adiverunt.
当他们渡海回到家乡的时候,他们懊恼与履行条约,他们调转风帆,回到了不列颠,在托特尼西姆【1】的海岸登陆。
【1】即德文郡的托特尼斯。
nacti deinde patriam tellurem usque ad sabrinum mare depopulantur, colonos letiferis vulneribus afficientes.
他们最终占领了祖国的土地并一直劫掠到萨布丽娜海,对农民烧杀抢掠。
inde arrepto itinere versus pagum badonis, urbem obsident.
他们占领了去巴顿区的路,围攻城市。
idque cum regi nunciatum esset, admirans ultra modum ipsorum facinus, jussit fieri judicium de illorum obsidibus brevi mora suspendendis.
国王听说了这件事,他震惊于他们的暴行,他很快命令正义将得到伸张,他们马上就要被绞死。
prætermissa etiam inquietatione, qua scotos et pictos opprimere incœperat, obsidionem dispergere festinavit.
他将镇压苏格兰人和皮克特人的事搁在一边,赶紧解围。
maximis vero angustiis est cruciatus, quoniam hœlum nepotem suum morbo gravatum in civitatem alclud deserebat.
那时困难重重,因为他的侄子霍尔在启程时在亚尔克鲁德城生了重病。
postremo sumersetensem provinciam ingressus, visa cominus obsidione, in hæc verba locutus est:
最后他们来到了萨默塞特西斯【1】,他亲眼看到了围城的情况,说了这番话:
【1】即萨默塞特郡
“Quoniam impiissimi atque invisi nominis saxones fidem mihi dedignati sunt servare: ego fidem deo meo conservans, sanguinem concivium meorum in ipsos hodie vindicare conabor.
“因为不虔诚、可恶的撒克逊人拒绝守护我的信仰:而我守护对于吾主的信仰,所以今天我将尝试为我的臣民血债血偿。
armate vos viri, armate, et proditores istos viriliter invadite, quos proculdubio auxiliante christo triumphabimus.”
所有的人拿起手中的武器,武装起来,勇猛地讨伐那群叛贼,在天上的神的保佑下我们一定会胜利的。”

起始之地