此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput XI

Porro waigainus turmas (ut prædictum est) invadens, invenit tandem aditum quem optabat: et in imperatorem irruit, et cum illo congressus est.
瓦尔干努斯远远地就朝部队(我刚刚说过的)就发动攻击,他终于找到了他所渴望的机会:他跑向皇帝,并且接近了他。
at lucius prima juventute florens, multum audaciæ, multum vigoris, multum probitatis habebat: nihilque magis desiderabat, quam congredi cum milite tali, qui ipsum cogeret experiri, quamtum in militia valeret.
而卢修斯则年轻气盛,他有着很多勇气,有着很多活力,有着很多正直:他什么都不想要,只想遭遇这样的勇士,这样的勇士逼迫他测试他在武力方面有多强大。
resistens itaque walgaino, congressum ejus inire lætatur, et gloriatur, quia tantam famam de eo audierat.
因此他与瓦尔干努斯战斗,他很高兴遭遇瓦尔干努斯,因为他听说过对方的大名。
commisso diutius inter se prælio, dant ictus validos, et clypeos ictibus prætendendo, uterque neci alterius imminere elaborabat.
他们两个之间的战斗开始了,双方都很强大,分别攻击对方,并且用盾防御对方的攻击,双方都奋力杀死对方。
dum autem acrius in hunc modum decertarent: ecce romani subito vires recuperantes, impetum in armoricanos faciunt, et imperatori suo subvenientes, hœlum et walgainum cum suis turmis cædendo propulerunt, donec arturo obviam et ejusdem agmini ex improviso venerunt: ipse etenim audita suorum strage, quæ paulo ante eisdem dabatur, cum legione irruerat, et abstracto caliburno gladio optimo, excelsa voce atque verbis commilitones suos inanimabat, inquiens:
他们打得正酣,看哪!罗马人突然恢复了力气,攻击亚摩利卡人,援助他们的将军,攻击霍尔和瓦尔干努斯以及他们的军队,赶走他们,最终,他们毫无征兆地来到亚瑟王处以及他的部队:而亚瑟王听说了他们正在被屠戮,这场屠杀几乎发生在他眼前,于是他协同军团一起突袭,抽出名剑断钢剑,用高亢的声音和辞藻来鼓舞他的同胞,他说:
“Quid factis viri?
“你们在做什么呢?
ut quid muliebres permittitis illæsos abire?
你们居然容许这群女人一样的人毫发无损地离开战场?
ne abscedat illorum ullus vivus.
不要让任何人活着离开。
mementote dextrarum vestrarum, quæ tot præliis exercitatæ, terdena regna potestati meæ subdiderunt.
记住你们的右臂,经过这么多战斗的锻炼,它们将三十个王国置于我的统治之下。
mementote avorum vestrorum, quos romani, dum fortiores erant, tributarios fecerunt.
记住你们的祖先,当罗马强盛,他们让你们的祖先进献贡品。
mementote libertatis vestræ, quam semiviri isti, et vobis debiliores, demere affectant.
记住你们的自由,这群杂种想要趁着你们虚弱夺去你们的自由。
ne abeat ullus vivus, ne abeat.
不要让任何一个人活着离开,不要。
quid facitis?”
你们在做什么呢?”
——hæc et plura alia vociferando, irruebat in hostes, prosternebat, cædebat, et cuicunque obviabat, aut ipsum aut ipsius equum uno ictu interficiebat.
——他如此高声说,并且冲向敌阵,砍倒敌人、杀死敌人,他无论碰到任何人,不管是人还是马都一击必杀。
diffugiebant ergo ipsum velut pecudes ferocem leonem, quem sæva fames instimulat ad devorandum quicquid casus subvectat.
因此,他们逃离他就好像畜群逃离凶猛的狮子,他凶猛的名声促使他吞噬不幸的人。
arma sua nihil eis proficiebant, quin caliburnus dextera tam virtuosi regis vibratus, cogeret ipsos animas eructare cum sanguine.
他们的铠甲并没有帮助他们,相反,断钢剑在如此德高望重的国王右手中挥舞,强迫他们吐出鲜血,献出灵魂。
duos reges, sertorium libyæ, bithyniæque polytetem infortunium illi obtulit, quos abscissis capitibus ad tartara direxit.
厄运将两个国王,即利比亚的瑟托里乌斯与比提尼亚的波利特忒斯,献给亚瑟王,他把他们的头颅砍下,把他们送到了塔尔塔罗斯。
viso igitur rege suo in hunc modum decertante, britones majorem audaciam capessunt: romanos unanimiter invadunt: densata caterva incedunt: et dum ex una parte pedestres hoc modo infestarent, equestres ex alia prosternere et penetrare conantur.
看到了他们的国王如此攻击敌人,布立吞人取得了极大的勇气:他们同心协力攻击罗马人:他们用密集的阵型前进:并且,当步兵如此从一个地方冲锋而出时,骑兵从另一个地方冲出,试图击倒敌人、冲散敌人。
resistunt tamen acriter romani: et monitu lucii, illustris regis vicem illatæ cladis britonibus reddere elaborabant.
因此罗马人激烈抵抗:在卢修斯的指挥下,他们奋力想要回击布立吞人,让他们为他们的国王所作之事付出代价。
tanta igitur vi in utraque parte pugnatur, ac si tunc primum recenter convenirent.
因此,两边都如此被攻击,就好像他们刚开始发生战斗一样。
hinc autem arturus sæpius (ut prædictum est) hostes percutiens, britones ad perstandum hortabatur: illinc vero lucius tiberius romanos suos, et monebat, et in præclaras probitates multotiens ducebat.
但是亚瑟王(就像我之前提到的)更经常杀死敌人,他鼓励布立吞人坚持战斗:而另一边卢修斯·提比略则鼓励罗马人,并且指挥罗马人,他很多次都很聪明地领导罗马人。
nec ipse cessabat ferire: sed in omnes partes turmas suas circuiens, quemcunque hostem casus offerebat, vel lancea, vel gladio perimebat.
但是他不停止攻击:而是从各个地方包围对方的军队,而无论厄运带来了什么敌人,他要么用枪要么用剑一一杀死。
fiebat itaque in utraque parte cædes abhorrenda: quia quandoque britones, quandoque romani versa vice prævalebant.
因此两边都变成了恐怖的屠杀:因为有时是布立吞人占据上风,有时是罗马人反过来占据上风。
postremo dum talis decertatio inter eos fieret, ecce morvid consul cladiocestriæ cum legione, quam esse intra colles superius dixi, subito cursu occurrit: et hostes nihil tale præmeditatos a dorso invasit: invadens penetravit: penetrans dissipavit, atque maximam stragem fecit.
最终,当他们之间发生大决战时,看哪,克劳狄城元老莫维德以及我之前提到躲在群山之间的军团众人突然冲出:出其不意地从背后攻击敌军:而且通过袭击他冲散了敌军,通过冲散敌军他击溃了敌军,并且他对敌军大肆屠戮。
tunc multa milia romanorum conciderunt.
很多罗马士兵倒下了。
tunc etiam lucius imperator intra turmas occupatus, cujusdam lancea confossus interiit.
同样在乱军之中受到攻击而倒下的还有将军卢修斯,他被某人的长枪杀死。

起始之地