此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput X

Inito itaque congressu, debilitantur britones.
皇帝的军队进入阵地,布立吞人被削弱了。
kimarcocus siquidem consul trigeriæ, necnon et duo milia cum eo corruerunt.
于是特里格利亚元老奇玛科库斯与两千士兵阵亡了。
【1】即特雷吉耶(Tréguir),位于法国
corruerunt etiam tres inclyti proceres, richomarcus et bloccovius atque lagivius de bodlaono: qui si principes fuissent regnorum, ob tantam probitatem quam habebant, ventura ætas eorum famam celebraret.
倒下的还有三个著名的贵族,瑞括马尔库斯、布洛科维乌斯与博德劳乌姆的朗吉维乌斯:如果他们是王国的首领,他们的正直会让接下来的世纪都赞颂他们的声名。
nam et dum prædictum impetum cum hœlo et walgaino facerent, non evadebat hostis cui imminebant, quin ei vitam vel gladio vel lancea eripuissent.
而当他们与霍尔和瓦尔干努斯一起攻击时,他们所威胁的敌人并不逃跑,而是用枪剑收割他们的生命。
sed postquam intra aciem lucii ventum fuit, undique a romanis circumsepti, cum prædicto consule et prædictis militibus conciderunt.
后来他们跑到了皇帝的战线里,被罗马人给包围了,被我先前提到的元老和士兵所杀。
hœlus ergo walgainus, quibus meliores præterita secula non genuerunt, comperta strage suorum, acriores institerunt: et nunc hac nunc illac, unus ex una parte, alter ex altera, discurrentes, cuneum imperatoris infestabant.
霍尔与瓦尔干努斯大肆屠杀敌人,将战线往前推,以前的世纪没有诞生过比他们更优秀的人:他们从四处跑到各个地方,在攻击皇帝的前线。
at walgainus semper recenti virtute exæstuans, nitebatur ut aditum congrediendi cum lucio haberet: nitendo ut audacissimus miles irruebat: irruendo hostes prosternebat, prosternendo cædebat.
而瓦尔干努斯最近经常为勇气所激励,他一直向前进好接触到卢修斯:他前进着,就好像最为勇敢的士兵,向前突袭,向前突袭着,他把敌人打倒在地,他把敌人打倒在第,然后杀了他们。
hœlus quoque non inferior illo, ex alia parte fulminabat.
霍尔则不比他差,他从另一个地方杀敌无数。
socios etiam suos hortabatur, inimicos feriebat, eorumque ictus haud timidus recipiebat: nec ulla hora deficiebat quin sæpissime et percuteretur et percuteret.
他激励他的队友击杀敌人,他几乎不害怕接受敌人的攻击:也从来不后腿,相反,他经常被敌人攻击,也经常攻击敌人。
non facile definiri poterat, uter eorum alterius vires excederet.
不好说谁的力量比另一方更厉害。

起始之地