此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput VIII

At lucius tiberius comperiens insidias, quæ ipsi parabantur, noluit ut affectaverat diffugere: sed revocata audacia, ipsos in eadem vallem aditurus, duces suos convocavit, atque his verbis allocutus est:
而卢修斯•提比略发现了他们准备的埋伏,但是不准备逃跑:而是重拾了勇气,想要在这个山谷中与他们交战,他集合了他的将领,如此说道:
“Patres venerandi, quorum imperio et orientalia et occidentalia regna subjici debuerant, majorum vestrorum memores estote: qui ut adversarios reipublicæ superarent, non abhorrebant effundere sanguinem suum, sed exemplum probitatis et militiæ posteris suis relinquentes, ita decertabant, ac si in prælio deus non providisset eos morituros.
“可敬的父亲们,统领东方和西方王国的人们,你们很多人应该是记得的:他们战胜了帝国的敌人,也不讨厌流血,而是为他们的后代留下了正直与武力的楷模,他们就是这样战斗的,就好像神不会允许他们在战斗中死亡。
triumphabant ergo sæpius, et triumphando mortem evadebant, quia nulli alia erant proventura, quam quæ ex providentia dei condescendebant.
他们经常胜利,通过胜利他们规避了死亡,因为除了神所给予的死亡,他们不会屈就于其他死亡。
augebantur itaque respublica: augebantur eorundem probitas: et quod honestatis, quod honoris, quod largitatis in generosis esse solebat, in eis diutius vigens, ipsos et ipsorum posteros in dominium totius orbis promovebat.
帝国疆域于是增大:它的正直也相应增长:于是诚实的东西、荣耀的东西和慷慨的东西习惯于在高贵之人那儿,它长久地活在他们中,给他们以及他们的后代全世界的统治权。
id igitur in vobis excitare desiderans, hortor vos ut pristinam bonitatem revocetis, atque in eadem perstantes, inimicos nostros in valle qua nobis insidiantur, petentes, quod nostrum est ab illis exigere contendatis.
对这些东西的仰慕会唤起你们灵魂中的这些东西,我鼓励你们,以求你们唤回最初的优点,柄并坚持这些优点,攻击在这个山谷中埋伏我们的敌人,从他们的手中夺取你们应得的东西。
ne existimetis me idcirco intra civitatem hanc receptum esse, ut vel eos vel eorum congressum obhorruerim: immo arbitrans quod nos stulte prosequerentur, et ut prosequentibus ex improviso obviaremus, atque ipsos segregatim irruentes magna strage infestaremus.
因此,你们不要以为我退回到这座城市是害怕他们或是害怕与他们交战:相反,我认为他们追击我们是很愚蠢的,因为我们可以攻击追兵,并把他们冲散,屠戮他们。
nunc autem quoniam aliter quam rati eramus fecerunt, et nos aliter faciamus.
既然他们做了一些我们想不到的事情,我们也做一些他们想不到的事情吧。
petamus etenim illos, et audacter invadamus: vel si convaluerint, unanimiter resistamus, et impetum primum toleremus, et sic proculdubio triumphabimus.”
因此让我们攻击他们,并且勇猛地冲锋:如果他们恢复了勇气,让我们一致抵抗,让我们忍受第一轮攻击,毫无疑问我们最终会胜利。”
——in pluribus etenim decertationibus, qui in primo congressu perstare potuit, cum victoria sæpissime abivit.
——在很多战斗中,那些能够在第一场战争中幸存的人通常带着胜利离去。
ut his itaque et pluribus aliis finem dicendi fecit, omnes uno assensu faventes, socias quoque manus jurejurando promittentes, ad armandum sese festinant.
他说了这些话和其他很多话,大家异口同声地同意,用牵在一起的手宣誓,并赶紧穿上铠甲。
armati tandem lengrias egrediuntur, atque prædictam vallem adierunt, ubi arturus catervas suas statuerat.
这些穿上盔甲的人最终到达了朗格利亚,并到达了刚才说过的山谷,在那里亚瑟王部署了他的部队。
porro et illi duodecim cuneate agmina, atque omnia pedestria fecerunt, quæ romano more ad modum cunei ordinate, sex millia militum sexcentos sexaginta sex, exercitum suum disponentes continebant.
他们还组成了十二支全是步兵的队伍,按照罗马的传统排兵布阵,每一支队伍有六千六百六十六人。
sed et unicuique suos ductores dederunt: ut monitu eorum et invaderent et cæteris irruentibus resisterent.
他们还给每支队伍配备了指挥官:因此可以在进攻和抵抗冲锋时发号施令。
uni etenim præfecerunt lucium catellum senatorem, et alifantinam regem hispaniæ.
第一队他们任命了元老卢修斯·迦特尔鲁斯,以及西班牙国王亚里范提纳。
alii vero hirtacium regem parthorum, et marium lepidum senatorem: tertio boccum regem medorum, et cajum metellum senatorem: quarto sertorium regem libyæ: et quintum milvium senatorem.
第二个队伍他们任命了帕提亚王希尔塔刻乌斯与元老玛里乌斯·雷必达:第三个队伍则是米底王博库斯与元老凯由斯·墨忒尔鲁斯:第四个队伍是利比亚王瑟托里乌斯:以及元老昆图斯·米尔维乌斯。
hæc quatuor agmina in prima acie statuta fuerunt.
这四个队伍被放在最前端。
post ipsa vero alia quatuor a dorso, quorum uni sersem regem itureorum præfecerunt: alii vero pandrasum regem ægypti: tertio politetem ducem bithyniæ: quarto teucrum ducem phrygiæ.
他们后面还有另外四个队伍,其中一个他们任命了以土利亚王瑟尔瑟斯,第二个队伍他们任命了埃及王潘德拉苏斯:第三个队伍他们任命了比提尼亚公爵波利特忒斯:第四个队伍他们任命了弗里吉亚王特尤刻。
post hæc quoque alia quatuor agmina, et cuidam illorum dederunt quintum carucium senatorem: alii autem lælium hostiensem: tertio sulpitium subuculum: quarto mauricium silvanum.
在他们后面有另外四个队伍,第一个队伍他们任命了元老昆图斯•卡鲁提乌斯:第二个队伍他们任命了莱里乌斯·霍斯提恩瑟斯:第三个队伍他们任命了苏尔皮提乌斯·苏布库鲁斯:第四个队伍他们任命了茅利奇乌斯·希尔瓦努斯。
ipse autem inter eos nunc hac nunc illac incedebat, suggerendo et docendo, qualiter sese haberent.
此外,他还在队伍里走来走去,不停指示、不停教授,他们应如何应对。
in medio etiam auream aquilam, quam pro vexillo duxerat, jussit firmiter poni: et quoscunque casus segregasset, submonuit ut ad eam reverti conarentur.
在队伍中间他放置了一个黄金鹰作为旗帜,他命令要牢固树立旗帜:一旦不幸分离了他们,它就会提醒他们退回到它周围。

起始之地