此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput VII

Dispositis itaque cunctis, commilitones suos in hæc verba affatur:
他部署完所有人,对他的士兵和将领说:
“Domestrici mei, qui britanniam terdenorum regnorum fecistis dominam, vestræ congratulor probitati, quam nullatenus deficere, immo magis vigere considero: licet quinque annis inexercitati, oblectamentis ocii potius, quam usui militiæ dediti fuistis hactenus: nequaquam tamen ab innata bonitate degeneravistis: sed in ipsa perseverantes, romanos propulistis in fugam: qui instimulante superbia suorum libertatem vobis demere affectaverunt: qui ampliori numero incedentes, ingerere prælia cœperunt: qui congressui vestro resistere non valentes, sese turpiter intra civitatem istam receperunt, ex qua ad præsens egressuris, et per istam vallem, augustodunum petituris, obviam poteritis adesse: et nihil tale præmeditatos, veluti pecudes occupare.
我的国民们啊,你们令不列颠成为了三十个国度的主人,我祝贺你们的正直,它从不会减少,我想要变得更加繁荣:尽管你们已经有五年没有接受训练了,你们至今被给予了享乐的甜美,而不是军事的技艺:然而,你们不会放弃与生俱来的优点:而是保留着驱逐罗马人的能力:他们出于傲慢催促我们,想要夺去你们的自由:他们人数更多,对我们发动了战争:他们不能战胜你们,于是可耻地撤退回他们的城池里去了,他们离开了城池,你可以在这座被称作奥古斯托杜努姆的山谷遇见他们,与他们战斗,就好像占据一群羊一样。
sane orientalium gentium segnitiam in vobis esse existimabant: dum patriam vestram facere tributariam, et vosmetipsos subjugare affectarent.
当他们想要奴役你们的祖国,并且奴役你们的时候:他们相信,你们有着东方国家的怠惰。
numquid noverunt quæ bella dacis atque norwegensibus, gallorumque ducibus intulistis?
他们难道就没有想到你们与挪威公爵和高卢各位公爵的战争吗?
quos meæ subdidistis potestati, et ab eorum pudendo dominio liberavistis?
他们就没有想到你们将这些国家置于我的统治,你们从他们的手中解放了可耻的统治吗?
qui igitur in graviori decertatione valuimus: in hac leviori sine dubio prævalebimus, si pari affectu semiviros illos elaboraverimus opprimere.
我们能够打赢更为严峻的战争:如果我们能以同样的袭击努力攻击这些杂种的话,在这场更为轻松的战争中我们无疑会胜利。
quantos honores quisque vestrum possidebit, si voluntati meæ atque præceptis meis, ut fideles commilitones, acquieveritis?
如果你们作为忠实的战友能服从我的意愿和命令,你们的荣誉会有多大啊?
subjugatis etenim ipsis, continuo romam petemus, petitam capiemus, captam possidebimus: et sic aurum, argentum, palatia, turres, oppida, civitates, et cæteras victorum divitias habebitis.”
我们一旦战胜了他们,接下来我们会直指罗马,攻陷我们的目标,占有我们攻陷的城市:你们将拥有金银、宫殿、城楼、城镇、城堡、以及其他的战利品。”
—adhuc autemipso dicente talia, omnes uno clamore assentiunt: parati mortem prius recipere quam vivente ipso campum diffugiendo relinquere.
—他如此说道,所有人都异口同声地表示同意:只要亚瑟王活着,他们准备好了接受死亡,而不是逃回营帐。

起始之地