此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput VI

Lucius autem tiberius, tales casus moleste ferens, animum suum diversis cruciatibus vexatum, nunc huc, nunc illuc revolvit, hæsitando an cœpta prælia cum arturo committat, an intra augustodonum receptus, auxilium leonis imperatoris expectet.
卢修斯•提比略则懊恼于发生了如此大的灾变,他辗转反侧,内心备受煎熬,他在犹豫是对亚瑟王应战,还是退回到奥古斯托多努姆,寻求利奥皇帝的援助。
acquiescens tandem formidini nocte sequenti prædictam civitatem aditurus lengrias cum exercitibus suis ingreditur.
最终,他屈服于恐惧,向着之前提到过的城市,他与他的士兵于第二夜一起到达朗格利亚【1】。
【1】即法国朗格勒高原(Langres)
quod ut arturo compertum est, affectans iter ejus præcedere, eadem nocte, relicta a læva civitate, quandam vallem, quam lucius transgressurus erat, ingreditur, quæ suesia vocabatur.
当亚瑟王听说这一消息后,他想要超过卢修斯的行军,于是当夜他离开左边的城市,进入卢修斯将穿越的山谷,它的名字是苏厄西亚。
commilitones ergo suos per catervas disponere volens, legionem unam cui præfecerat morvid consulem claudiocestriæ jussit adesse, ut si opus accidisset, sciret quo posset sese recipere, et resociatis turmis iterum hostibus prælia ingerere.
他想要击溃卢修斯的军队,于是命令克劳狄城的元老莫维德所指挥的一个军团前来,以便如有需要,他可以撤退,并且再次对敌人发动袭击。
cæteros etiam per catervas septenas distribuens, et in unaquaque caterva quinquies mille, quingentos et quinquaginta quinque viros omnibus armis instructos collocavit.
他把其他人分成七个部队,给每个部队配备了五千五百五十五人。
pars quoque statutarum turmarum disponitur, equestris: pars autem altera pedestris: daturque præceptum inter eos, ut dum pedestris turma ad invadendum intendat: equestris illico ab obliquo superveniens, stricto agmine dissipare hostes nitatur.
这些组成的军队一部分别用作骑兵:另一部分则用作步兵:他们受到指令,当步兵突袭的时候:骑兵立即从侧方突袭,用紧密的队形冲散敌人。
erant autem pedestres catervæ, britannico more, cum dextro et sinistro cornu in quadrum statutæ : quarum uni auguselus rex albaniæ, et cador dux cornubiæ, unus in dextro cornu, et alter in sinistro præficiuntur.
步兵则根据不列颠传统组成方阵,有左翼和右翼:阿尔巴之王奥古瑟鲁斯和康沃尔公爵卡多每人负责一翼,一个负责右翼,一个负责左翼。
alii vero duo insignes consules, guerinus videlicet carnotensis, et boso de richiden, quæ lingua saxonum oxineford nuncupatur.
第二个部队则由著名的元老,即卡诺忒西乌斯的桂尔瑞努斯和瑞奇丹的博梭负责,瑞奇丹在撒克逊人的语言里被称为牛津。
tertiæ vero turmæ aschil rex dacorum, atque lot rex norwegensium.
第三个部队则由丹麦王亚斯奇尔和挪威王洛特负责。
quartæ hœlus dux armoricanorum atque walguainus nepos regis.
第四个部队则由亚摩利卡王霍尔和国王的外甥瓦尔干努斯负责。
post has autem quatuor, fuerunt quatuor aliæ a dorso statutæ, quarum uni præponuntur cajus dapifer, et beduerus pincerna.
第五个部队在后面,用以给别的部队援助,一个部队带头冲锋的是管家凯尤斯和侍酒贝杜俄鲁斯。
alii autem præficiuntur holdinus dux rutenorum, et guitardus dux pictavensium: tertiæ vigenis de legecestria, et jonathal dorecestrensis, atque cursalem de gaicestria: quartæ vero urbgennius de badone.
第二个部队则由鲁特努姆公爵霍尔迪努斯和皮克塔文西乌姆公爵桂塔尔杜斯负责:第三个部队由勒格凯思特里亚的维更尼斯和多瑞凯斯特里西乌姆的约拿瑟以及盖凯斯特里亚的库萨勒负责:第四个部队由巴顿的乌尔布更尼乌斯负责。
ipse quoque elegit post hos sibi et legioni uni quam sibi adesse affectaverat, locum quendam, quo aureum draconem infixit, quem pro vexillo habebat, quo vulnerati et fatigati, si necessitas compelleret, quasi ad castra diffugerent.
他自己则挑选在这些部队之后给自己挑选了一支部队,用来护卫自己,在一个地方立起了黄金龙作为旗帜,这样一来,受伤的人和疲惫的人在必要之时可以逃回营帐。
aderant autem in legione illa quam secum habebat, sex millia, sexcenti et sexaginta sex.
在他的部队中有六千六百六十六人。

起始之地