此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput V

At romani forte comperientes istum apparatum, imperatore jubente, elegerunt quindecim millia suorum, qui nocte illa iter eorum præcederent: atque cum ipsis congressuri suorum liberationi instarent.
但是罗马人知道了这项计划,经由皇帝下令,他们挑选了一万五千名他的战士,趁着夜色追踪他们:并且解放战俘,与他们战斗。
ipsis quoque præfecerunt vultejum catellum et quintum carutium senatores: evandrum etiam regem syriæ, et sertorium libyæ regem: qui nocte illa cum prædictis militibus jussum iter arripuerunt, et locum latibulis convenientem adepti delituerunt, per quem ipsos ituros arbitrabantur.
他们还指挥元老沃尔特尤斯和昆图斯•卡鲁提乌斯前去助阵:以及叙利亚王厄凡德,以及利比亚王瑟托里乌斯:当天趁着夜色与先前提到的士兵一起劫掠去的人马,到达那里后藏起来,那里他们认为布立吞人会经过。
mane autem facto britones viam ineunt cum captivis: et jam prope locum incedunt, nescii quos dolos versuti hostes instituerant.
一大清早布立吞人押送战俘进入了这条道:靠近了这里,浑然不知狡猾的敌人为他们规划好的悲惨命运。
cum vero penetrare incepissent: egressi ex improviso romani, ipsos nihil tale præmeditatos occupaverunt, et penetraverunt.
他们开始进入,罗马人则发动突袭,攻击并击溃了布立吞人,布立吞人事先没想到罗马人有这么多。
at illi quamvis tam ex improviso occupati fuissent: tandem tamen resociati, viriliter resistunt, et quosdam circa captivos statuunt: quosdam autem per catervas distribuunt, qui cum hostibus congrediantur.
但是,尽管他们被突袭击溃:最终他们又重整旗鼓,英勇抗击,他们站在战俘周围抗击敌人:用阵型分割敌人,与敌人面对面交战。
agmini autem illi quod ad conservandos statuerant captivos, richerium et beduerum præfecerunt: cador vero dux cornubiæ atque borellus cæteris præponuntur.
他们的部队则命令瑞刻瑞乌斯和贝杜俄鲁斯保护战俘:康沃尔公爵卡多以及伯勒鲁斯则在前面冲锋。
sed romani omnes sine ordine eruperant, nec curabant suos per turmas disponere: immo omni nisu præstantes, britonibus stragem dabant, dum turmas disponere, dum semetipsos defendere elaborarent.
但是所有的罗马人无序地推进,在混乱中他们丝毫不考虑部署:相反他们全力冲锋,屠戮布立吞人,他们时而努力部署自己,时而努力保护自己。
unde ultra modum debilitati, illos quos conducebant turpiter amisissent, nisi fortuna optatum auxilium eis accelerasset.
结果,布立吞人被削弱了,要不是幸运女神快速给他们送来了援军,他们会很丢脸地失去护送的人。
guitardus etenim dux pictavensium comperto dolo, cum tribus milibus advenerat, cujus freti auxilio tandem prævaluerunt: et vicem prædicte stragis impudentibus grassatoribus reddidere.
皮克特文斯乌姆伯爵桂塔尔德知道了这个陷阱,他带着三千名士兵前来,他们相信他的支援,于是士气大增:反过来屠戮了这群无良的劫匪。
attamen multos suorum in primo congressu amiserunt.
然而,在第一场遭遇战中,他们死了很多人。
amiserunt etenim inclytum illum cenomannorum consulem borellum: qui dum cum evandro rege syriæ congrederetur, lancea ipsius intra gulam infixa vitam cum sanguine eructavit.
因为他们死了著名的科诺玛能西乌姆元老伯勒鲁斯:他与叙利亚王厄凡德交战的时候,喉咙中了一枪,流血过多而死。
amiserunt quoque quatuor proceres, hirelgam deperirum, mauricium cadorcanensem, aliduc de tintagol, et filium hider: quibus audaciores non facile reperiri poterant, nec tamen audaciæ suæ desistentes sibi desperaverunt: sed omni nisu instantes, et captivos custodire, et inimicos prosternere intendebant.
还死了四个贵族,分别是:德佩里鲁斯德希瑞甘,卡多卡能苏姆德茅利奇乌斯,庭塔戈尔德亚里杜克,以及他的儿子希德:他们的勇气在人群之中难以匹敌,他们最终也没有放弃勇气:而是不停冲锋,护卫战俘,消灭敌人。
romani tandem congressum eorum ferre non valentes, ocyus relinquere campum, et castra sua petere cœperunt.
最终,罗马人不能在战斗中占上风,他们快速撤退,逃回营帐。
at britones usque insequentes stragem inferunt, complures capiunt: nec emptis, cæteros penitus dissipaverunt.
而布立吞人则大肆屠戮,抓住很多人,还彻底赶走了其他人。
habita igitur victoria, captivos quos ducebant, miserunt parisios: atque cum illis quos recenter ceperant, ad regem suum repedantes, spem summæ victoriæ promittebant, cum admodum pauci de tot supervenientibus hostibus triumphum habuissent.
于是他们获得了胜利,押送着战俘,把他们送到巴黎:并且带上新抓到的战俘退回到国王那里去了,他们想要报告这极大的胜利,尽管他们人数很少,但是他们还是打败了如此多的敌人。

起始之地