此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput IX

Postquam autem in adversa parte, hinc britones, illinc romani erectis steterunt telis: confestim (audito classicorum sonitu) agmen illud cui rex hispaniæ et lucius catellus præerant, in catervam illam quam rex scotiæ et dux cornubiæ ducebant, audacter irruit: sed illam stricte irruentem nequaquam disgregare potuit.
后来两边站在敌对方,这边是布立吞人,那边罗马人竖起武器,严正以待:(随着号角的吹响)西班牙王与卢修斯·迦特尔鲁斯立即带领队伍冲向他们,冲向苏格兰王和康沃尔公爵带领的部队,他们冲锋英勇:但是他们无法冲散敌人,因为敌人的阵型紧密。
cui itaque sævissime invadenti occurrit caterva quam guerinus et boso regebant, et dum alia, ut prædictum est, resisteret, subito cursu equorum, impetum in eandem fecit: et illa penetrata, obviavit agmini, quod rex parthorum ducebat contra turmam aschillii regis dacorum.
古厄瑞努斯和博梭所领导的队伍勇猛地冲向敌人,而之前提到的另一支队伍则抵抗,突然,马匹奔驰,冲击了他们:马匹冲散了部队,并袭击了帕提亚王为了对付丹麦王亚斯喀里乌斯袭击而领导的部队。
nec mora, concurrunt hinc et inde catervæ, et mutuo sese penetrantes, maximam pugnam lacessunt.
不久,部队就从各处汇集,冲散了大家的队伍,他们发动了大规模袭击。
fit itaque miseranda cædes inter eos cum supremo clamore, et terram vertice et calcaneis pulsantes, vitam in utraque parte cum sanguine eructant.
袭击变成了大屠杀,喊声震天,用头颅和脚跟敲击大地,两边流血不止。
sed primum damnum britonibus illatum est: quia beduerus pincerna peremptus fuit: cajus dapifer lethaliter vulneratus.
但是布立吞人首先蒙受损失:侍酒贝杜俄鲁斯被杀:管家凯由斯则受致命伤。
nam cum beduerus bocco medorum regi obviaret, lancea ejusdem confossus inter hostiles catervas peremptus corruit.
因为当贝杜俄鲁斯与米底王博库斯交战的时候,他被对方的长矛所刺穿,被敌方军队所杀。
cajus autem dapifer, dum ipsum vindicare conaretur, intra medorum turmas circumdatus, mortiferum vulnus receipt: qui tamen more boni militis, cum ala quam ducebat viam aperiens, cæsis et dissipates medis, sese intra suos, integra caterva recepisset, nisi obviam venisset agmini regis libyæ, cujus irruptio illos quos ducebat omnes disgregavit: utcunque tamen cum paucis retrocedens, ad aureum diffugit draconem cum corpore bedueri.
而管家凯由斯在试图为他报仇时被米底人的军队所包围,受到了致命伤:然而,就像别的好军人一样,他以及他所带领的侧翼杀出了一条血路,杀死或打退了很多米底人,若不是遭遇了利比亚王的队伍,他的队伍将完好无损,回到自己的战线,它的攻击打散了凯由斯所领导的队伍:然而当他带着很少的人撤退之时,他带着贝杜俄鲁斯的尸体逃到了黄金龙处。
o quanta lamenta neustriensium, dum corpus sui ducis tot vulneribus dilaniatum aspicerent!
当内斯特利亚人看到他们公爵的尸体上有如此多的伤口,他们的哀叹是何其得多!
o quantos andegavensium planctus, dum caji consulis sui vulnera pluribus modis tractarent!
当安德加文西乌姆人处理他们的元老凯尤斯身上各种各样的伤口时,他们的哭号是如此之多!
sed non opus erat querela, quia undique sanguinolentæ acies mutuo irruentes, non permittebant eis spatium prædicti gemitus: quin ipsos ad defendendum sese cœgissent.
但是哭喊并没有什么用,因为到处都是血腥的战线,这些战线不给他们哀叹的时间:他们要聚集起来防御敌人。
hirelgas ergo nepos bedueri ultra modum ob mortem ipsius commotus, trecentos suorum associavit sibi, et velut aper intra turmam canum, sic per hostiles catervas subito cursu equorum, locum ubi vexillum regis medorum aspexerat, petivit: parum cogitans quid sibi contingere posset, dum avunculum suum vindicaret.
因此,贝杜俄鲁斯的外甥希勒尔格斯对他的死赶到愤怒,他纠集了三百人,就好像在奔驰的猎犬中的野猪,突然间用战马向米底王的旗帜所在之处奔驰而去:当他为舅舅复仇的时候,他几乎没有考虑自己身上可能发生的事。
adeptus tandem locum quem affectaverat, prædictum regem peremit, peremptumque ad socios suos deportavit, deportatumque juxta corpus pincernæ, omnino dilaniavit.
他一到了那儿,他就杀了之前提到的国王,并把他的尸体带到了友军这里,把他的尸体放在侍酒的尸体边上,几乎把它撕成碎片。
deinde maximo clamore concivium suorum turmas inanimando, hortabatur in hostes irruere, crebrisque irruptionibus infestare, dum eis virtus recenter fervabat, dum illis formidolosis pectus tremebat, dum cominus imminentes, sapientius quam cæteri per catervas dispositi essent, atque crudelius damnum ingerere sæpius valuissent.
最终,他仰天长啸,号召他的同族冲入敌阵,用密集的突袭骚扰敌军,而勇气在他们的心中熊熊燃烧,那些恐怖之人的胸膛在颤抖,他们与敌人近身格斗的时候,部署得比其他队伍要明智,并且经常血腥地屠杀敌人。
inanimati igitur hortamine illius, impetum in hostes undique fecerunt: quo maxima strages utrimque facta fuit.
因为受到了他的鼓舞,大家团结一致,从各个方向袭击敌人:两边都被制造了大屠杀。
in parte namque romanorum, exceptis innumerabilibus aliis, alifantinam rex hispaniæ, et micipsa babyloniensis, quintus quoque milvius et marius lepidus senatores occubuerunt.
而在罗马人这边,除了数不胜数的其他人,西班牙王亚里凡提纳姆,以及巴比伦王米奇普萨,还有昆图斯•米尔维乌斯和元老玛里乌斯·雷必达都死了。
corruerunt etiam in parte britonum, holdinus rex rutenorum et leodegarius boloniensis: tres etiam consules britanniæ: cursalem caicestrensis: galluc salesberiensis, et urbegennius de badone.
而布列吞人倒下的人中,有鲁特努姆国王霍迪努斯与伯洛尼亚的利奥德加瑞乌斯:布立吞人还死了三个元老:凯凯斯提乌姆的库萨勒:萨勒贝里恩西乌姆的高鲁克,以及巴顿的乌更尼乌斯。
unde turmæ quas conducabant, ultra modum debilitatæ, retrocesserunt, donec venerunt ad aciem armoricanorum britonum, quam hœlus et walgainus regebant.
于是,他们所领导的军队因此减弱了,最终进入亚摩利卡布立吞人的战线中了,这支战线是霍尔和瓦尔干努斯领导的。
quæ itaque velut flamma ignescens, impetum fecit in hostes, et revocatis illis qui retrocesserant, illos qui paulo ante sequebantur, diffugere cœgit.
这支战线就好像点燃的火焰,袭击敌人,并且通过召集撤退的战友,打退了刚才还在进攻的敌人。
sed et usque insequens, nunc ipsos diffugientes prosternit, nunc interficit: nec stragem ingerere cessat, donec ad turmam imperatoris venit: qui visa sociorum calamitate, properat ipsis succursum præstare.
这支战线一直在追击,抓住了正在逃窜的敌人,并且杀死了他们:他们绝不停止杀戮,最终来到了皇帝的军队处:它看到了盟友的灾难,赶紧帮助他们。

起始之地