此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput IV

Congregatis tandem cunctis quos expectaverat arturus, illinc angustodunum progreditur, ubi imperatorem esse existimabat.
亚瑟王等待的所有人终于到齐了,然后他从那儿行军到奥古斯托杜努姆【1】,他相信皇帝就在那儿。
【1】即欧坦(Autun),位于法国。
ut autem ad albam fluvium venit, annunciatum est ei, illum castra sua non longe posuisse, et tanto incedere exercitu, quanto (ut ajebant) resistere nequiret.
但是他一到阿尔巴河【1】,他就被告知,他的营帐已经不在那儿了,他带着很多士兵出发了,(正如他们所说)他是不可能对付得了皇帝的。
【1】即奥布河(Aube),位于法国。
nec idcirco perterritus cœptis suis desistere voluit, sed super ripam fluminis castra sua metatus est, unde posset exercitum suum libere conducere, et si opus est, sese intra ea recipere.
他对此很惊慌,但是他不愿意停止他所开展的事情,而是在河岸出安营扎寨,这样他可以随时派出他的士兵,如有必要,他也可以从那里撤退。
duos autem consules, bosonem devadoboum et guerinum carnotensem: walganium etiam nepotem suum lucio tiberio direxit, ut suggererent ei quatenus recederet e finibus galliæ, aut in postero die ad experiendum veniret, uter eorum majus jus in galliam haberet.
他向卢修斯•提比略派出了两名元老,分别是德瓦多博乌姆【1】的博梭努斯和卡诺忒西斯的古厄瑞努斯:还派出了他的外甥瓦尔干尼乌斯【2】,告诫他应该退出高卢,要不次日他过来测试一下,两者谁更有权利统治高卢。
【1】即牛津
【2】即上文的Walganus,高文
juventus ergo curiæ maximo gaudio fluctuans, cœpit instimulare walganium, ut intra castra imperatoris inciperet, quo occasionem haberent congrediendi cum romanis.
宫里的少年于是非常开心,他们开始催促瓦尔干尼乌斯,在皇帝的营帐内做些什么,因此他们可以与罗马人战斗。
perrexerunt illi ad lucium, et præceperunt illi a gallia recedere, aut in postero die ad pugnandum venire.
他们向着卢修斯出发了,警告他退出高卢,或者第二天来战斗。
at dum responderet eis, quod non deberet recedere: immo ad regendum illam accedere: interfuit cajus quintilianus ejusdem nepos, qui dicebat, britones magis jactantia atque minis abundare, quam audacia et pobitate valere.
但他回答说他不会撤退的:而是立即向高卢前进:他的外甥凯尤斯•昆提里亚努斯也在其中,他说,布立吞人擅长夸海口,却不擅长行勇气和正直之事。
iratus illico walganius stricto ense, quo accinctus erat, irruit in eum, et ejusdem capite amputato, ad equos cum sociis digreditur.
瓦尔干努斯对此非常愤怒,他拔出宝剑,冲向那人,手起刀落,那人人头落地,他则骑着马和同伴一起离开了。
insequuntur romani partim pede, partim equis , ut concivem suum in legatos omni nisu diffugientes vindicarent.
罗马人紧随其后,有的徒步,有的骑马,要追击那些大使,为他们的同伴报仇。
at guerinus carnotensis, dum quidam eorum ipsum attingere inciperet, ex improviso reversus direxit lanceam suam, atque per arma ipsum et per medium corpus perforatum humi, quantum potuit, prostravit.
但是卡诺忒西斯的古厄瑞努斯在他们其中一个人碰到他的时候突然回身挺枪,用尽全力把他扔到地上,将他的铠甲和躯体刺穿。
invidit ergo boso devadoboum, quoniam tantam probitatem fecisset carnotensis: et retorquens equum suum, qui primo obviavit, ingessit illi lanceam intra gulam, et letaliter vulneratum cœgit caballum deserere, quo eum insequebatur.
于是德瓦多博乌姆的博梭很是嫉妒,因为卡诺忒西斯之人做了如此正直之事:他掉转自己的马,将第一个人的喉咙用长枪刺穿,并且给予他致命一击,让他滚落一直骑着追赶他的马匹。
interea marcellus mutius maximo affectu volens quintilianum vindicare, walganio jam imminebat a tergo, atque cœperat retinere: cum ipse reversus continuo galeam cum ipso capite usque ad pectus gladio quem tenebat abscidit.
于此同时,玛尔刻鲁斯·穆提乌斯急切地想为昆提里亚努斯复仇,从后面威胁瓦尔干努斯,并且差点就抓住他了:这时瓦尔干努斯转过身形,用佩剑立马从他的头和头盔一直砍到他的胸脯。
præcepit etiam ei walganius, quem intra castra tracidaverat, in infernum renunciare, britones minis et jactantia hoc modo abundare.
瓦尔干努斯告诉他,在地狱里向被瓦尔干努斯在营帐内杀死的人报告吧,就说布立吞人就像这样不擅长夸海口。
sociis deinde resociatis, hortatur ut pari impetu reversi, quisque suum prosternere laboraret.
终于,他又加入了盟友之中,督促他们以牙还牙,每个人都要努力打倒自己的敌人。
acquiescentes ergo ei, revertuntur et quisque unum prosternit.
他们对他很是满意,于是众人回去,每个人都杀死了一个敌人。
at romani usque insequentes, lanceis quandoque, quandoque gladiis percutiebant eos: sed nec retinere nec prosternere valebant.
罗马人则紧紧跟随,追杀他们,时而用枪,时而用剑:但是他们既不能活捉他们,也不能杀死他们。
dum autem prope quandam silvam (ut dictum est) insequerentur: confestim congrediuntur ex illa circiter sex millia britonum, qui fuga consulum comperta, intra eam delituerant, ut eis auxilium subvectarent.
但是,当他们追击到某个森林中(据说):立即就有将近六千名布立吞人从树林跑出来与他们搏斗,他们听说他们的元老逃跑了,于是藏在森林里,好给予他们增援。
egressi autem suffixere calcaria equis suis: et æra clamore complentes, et clypeus pectoribus prætendentes, romanos ex improviso invadunt: et confestim in fugam propellunt.
他们蹬起马刺,马蹄声震耳欲聋,他们把盾牌举到胸前,毫无征兆地发动攻击:他们立刻把敌人赶的四散而逃。
sed ut unanimiter insequentes, quosdam eorum ab equis suis cum lanceis sejungunt: quosdam autem retinent: quosdam interficiunt.
他们团结一致,追击敌人,用长枪将一些人击落马匹:他们活捉了一些人,杀了一些人。
quod cum petrejo senatori nunciatum esset, decem millibus comitatus, subvenire sociis suis festinavit: cœgitque britones ad silvam ex qua egressi fuerant recurrere, nec sine detrimento suorum.
但是当元老佩特雷乔斯得知消息,他带了一万名伯爵赶紧来援助盟友:布立吞人则退回他们出来的森林,损伤一些罗马军队。
diffugiendo etenim britones revertebantur, instructi locis, atque insequentibus stragem ingerebant maximam.
布立吞人扭身逃跑,他们知道这片土地,于是给追兵制造了大屠杀。
quibus hoc modo cedentibus, hiderus cum quinque millibus accelerabat, ut eisdem subveniret.
如此这般他们逃走了,希德鲁斯协同五千人快马加鞭,来援助那些人。
resistunt ergo ipsi, et quibus terga paulo ante dederant, pectora nunc opponentes, validos ictus viriliter inferre elaborant.
于是他们反抗,之前他们把后背一点点地给追兵,现在则面对追兵,奋勇杀敌。
resistunt etiam romani et quandoque eos prosternunt: quandoque vero ab illis prosternuntur.
罗马人也奋力反抗,他们杀了多少敌人:就被敌人杀死多少。
at britones toto affectu desiderabant militiam: sed nec multum curabant in quem eventum inciderent, dum eam incipiebant.
然而,布立吞人真心想要士兵:然而他们不怎么考虑他们之前行为的后果。
romani autem sapientius agebant, quos petrejus cotta, more boni ducis, nunc ad invadendum, nunc ad diffugiendum, sapienter edocebat: et ita maximum damnum cæteris impendebat.
但是罗马人更聪明,因为佩特雷乔斯•科塔作为一个好指挥官很聪明地教授他们何时进攻,何时撤退:于是造成了很大的伤亡。
quod cum bosoni compertum esset, plures eorum quos audaciores , noverat, sejunxit a cæteris, et eos hoc modo affatus est:
当博梭努斯得知之后,他将他所知道的勇猛之人与其他人分开,如此对他们说:
“Quoniam nesciente arturo istud prælium incepimus, cavendum nobis est, ne in pejorem partem incepti nostri decidamus.
“因为我们是在亚瑟王不知情的情况下发动这场战争的,我们要注意,以免造成不好的影响。
nam si in illam deciderimus, et maximum damnum militum nostrorum incurremus, et regem nostrum ad execrandum nos commovebimus.
因为如果我们造成了不好的影响,我们既造成了军队的大规模伤亡,又会让国王责骂我们。
resumite audaciam: et sequimini me per catervas romanorum: ut si fortuna faverit, petrejum interficiamus sive capiamus.”
重拾勇气:追随我直面罗马军队:如果命运垂青我们,我们要么杀死佩特雷乔斯,要么活捉他。“
subduxerunt itaque calcaria equis suis, et cuneos hostium pari impetu penetrantes, ad locum quo petrejus socios suos commonebat, venerunt.
于是他们踢动马刺,策马进入敌人的阵营,像他们攻击自己一样攻击他们,进入佩特雷乔斯指挥他盟友的地点。
in quem boso ocyus irruens, eundem per collum amplectitur, et sicut præmeditatus fuerat, cum illo in terram corruit.
在其中博梭疾驰如雷,他掐住了对方的咽喉,就好像计划好的一样,与他一起摔倒在地。
concurrunt ergo romani, ut eum hostibus eripiant; concurrerunt autem britones, ut bosoni auxilientur.
罗马人为了将他从敌人手中营救出来而跑来了;布立吞人为了援助博梭努斯也跑来了。
fit itaque inter eos maxima cædes: fit clamor; fit turbatio; dum hi ducem suum liberare, illi eum retinere conantur.
两方于是争斗激烈:有喧嚣;有混战;这方试图拯救他们的首领,那方试图活捉他。
invicem ergo vulnerabant et vulnerabantur: prosternebant et prosternebantur.
两方人马时而打伤别人,时而被别人打伤:时而被别人打倒在地,时而把别人打倒在地。
illic itaque videri poterat quis hasta, quis gladio, quis telo prævaleret.
因此在那儿可以看到擅长长矛的人,擅长宝剑的人,擅长标枪的人。
denique britones densata caterva incidentes, impetumque romanorum ferentes, sese intra fortitudinem prælii sui cum petrejo recipient.
最终布立吞人采用了紧密队形,一边承受罗马人的攻击,一边在他们的战线中带着佩特雷乔斯一起撤退。
sed confestim impetum fecerunt in illos, jam rectore suo orbatos, jam in majori parte debilitates, jam etiam dilapsos, atque terga eisdem ostendentes.
但是他们立刻攻击对方,而对方由于没有了指挥官,大部分都失去了作战能力,于是四散逃跑,把后背暴露给敌人。
incumbentes igitur, ipsos a tergo cædunt: cæsos prosternunt: prostratos dispoliant: dispoliatos prætereunt, ut cæteros insequantur.
于是罗马人逃跑了,布立吞人则从后面攻击他们:当他们追击其他人的时候,他们打倒了一些人,剥夺了被打倒的人:杀死了被剥夺的人。
sed et plures capiunt, quos regi præsentare affectant.
但是更多的人是被活捉的,布立吞人想要把他们呈给国王。
postremo postquam satis periculi ipsis ingesserunt, remeaverunt cum spoliis et captivis ad castra, et indicantes quod sibi contigerat, petrejum cottam, et cæteros captivos arturo cum victoriæ lætitia obtulerunt.
最后,当他们给敌人带来了足够多的危难以后,他们带着战利品和战俘返回营帐,向国王呈上能够触动他的东西,佩特雷乔斯·科塔以及其他战俘和胜利的喜报。
quibus ille congratulans, et honores, et honorum augmentations promisit: quoniam eo absente tantam probitatem egerant.
国王祝贺了他们,并向他们承诺荣耀以及财产的增加:因为他们在他不在的时候实行了最正直之事。
captivos autem in carcerem trudere volens, ad se vocavit quosdam qui eos in crastinum parisios ducerent, et custodibus oppida servandos traderent, donec ex illis aliud fieri præcepisset.
他则想把战俘投进监狱,他叫来那些第二天将带领战俘去巴黎的人,他们将把那些战俘带到城镇,将他们给典狱长,让他们收到监管,除非他另下指示。
jussit etiam cadorem ducem, beduerumque pincernam, necnon et duos consules borellum et richerium cum famulis suis ipsos conducere, donec venirent eo, quo minime disturbationem romanorum timuissent.
另一方面,他命令卡多公爵和侍酒贝杜俄鲁斯,以及两个元老博瑞鲁斯和瑞刻瑞乌斯携带他们的近臣指挥他们,直到他们到达那里,那儿不用恐惧罗马人来营救。

起始之地