此处长眠着亚瑟王,过去与未来之王。

亚瑟王传奇

杰弗里文本

《不列颠诸王史》(Historia Regum Britanniae)

Liber Decimus

Caput III

Interea nunciatur arturo, quendam miræ magnitudinis gigantem ex partibus hispaniarum advenisse, et helenam neptem ducis hœli custodibus ejusdem eripuisse, et in cacumen montis, qui nunc michælis dicitur, cum illa diffugisse: milites vero patriæ insequutos nihil adversus eum profecisse: nam sive mari sive terra illum invadebant, aut eorum naves ingentibus saxis obruebat, aut diversorum generum telis interimebat: sed et plures capiebat quos semivivos devorabat.
与此同时亚瑟王知道了一件事,西班牙来了个身材高大的巨人,他从霍尔公爵的监管下抓走了他的外甥女海伦,带着她逃到了山顶,这座山现在叫做圣米歇尔山:那个国家的士兵追踪这个巨人,但是无计可施:因为无论他们从海路攻略还是陆地攻略,要么他就是用巨石摧毁船只,要么就是用各种武器杀死他们:但是更多的人是被他抓住,然后在垂死挣扎之际被他吃掉。
nocte ergo sequenti in secunda hora, assumpto cajo dapifero et beduero pincerna, clam cæteris tentoria egressus, viam montem versus arripuit.
接下来的夜晚,在两点的时候,亚瑟王带着管家凯尤斯和侍酒贝杜俄鲁斯偷偷离开营帐,朝着山路走去。
tanta namque virtute prævalendo, negligebat contra talia monstra exercitum ducere: cum et ipsos hoc modo animaret, et solus ad illa destruenda sufficeret.
因为他的力量是如此强大,所以他不想带兵攻打如此的怪物:他也不想因这件事唤醒他们,他一个人毁灭他足够了。
ut igitur prope montem venerunt, aspexerunt quendam rogum super eum ardentem: alium vero super minorem qui non longe ab altero distabat.
他们赶到山附近,看到山上有一个燃烧的火堆:另一座较小的山上有另一堆火,它跟高山上的那堆火几乎没什么不同。
dubitantes ergo, super quem eorum habitaret gigas: beduerum dirigunt ut rei certitudinem exploret.
他们于是犹豫了起来,认为巨人就住在上面:他们让贝杜俄鲁斯打探一下虚实。
at ille inventa quadam navicula, prius ad minorem navigavit: quem aliter nequibat adire, quoniam intra mare situs erat.
他乘着发现的小船,先到较小的山旁边:他不能用别的方法接近,因为山坐落于海上。
cujus cum cacumen incepisset ascendere, audito desuper fœmineo ululatu, primo inhorruit: quia dubitabat monstrum illud adesse.
他开始登顶,在上面他听到了女人的哭喊,一开始,他怕的直打哆嗦:因为他不知道怪物在哪。
revocata ocyus audacia, gladium evaginavit, et ascenso culmine nihil aliud reperit præter rogum quem prospexerat.
他很快重拾了勇气,拔出了剑,在山顶他没有发现别的东西,只有先前看到的火堆。
inspexit quoque tumulum recenter factum, et juxta eum, quondam anum fluentem, et ejulantem.
他还看到一个新作的坟墓,坟墓旁边,一个老女人正在流泪哭泣。
quæ ut eum aspexit, confestim fletu impediente, in hunc modum est profata:
她看到了他,就立刻止住了哭泣,这样说道:
“O infelix homo, quod infortunium te in hunc locum subvectat?
“不幸的人啊,什么厄运把你带来这种地方了呢?
o inenarrabiles mortis pœnas passure: miseret me tui: miseret, quia tam detestabile monstrum florem juventutis tuæ in hac nocte consumet.
你将经历各种不可描述的死亡:我为你的命运担忧:因为可憎的怪物将在今夜摧毁你这个年轻人的生命之花。
aderit namque sceleratissimus ille invisi nominis gigas qui neptem ducis, quam modo hic intumulavi, et me altricem illius, in hunc montem advexit.
因为最为邪恶的巨人来了,他的名字是侵略,他把公爵的外甥女以及她的乳母我给掳到这座山上来了,我刚刚埋葬了她。
qui inaudito mortis genere te absque cunctamine afficiet.
他不知死亡为何物,而且马上就会来折磨你的。
proli tristia fata!
这个孩子的命运是多么地可怜!
serenissima alumna, recepto intra tenerrimum pectus timore, dum eam nefandus ille amplecteretur, vitam diuturniori luce dignam finivit.
甜美的孩子啊,当那个不信神的东西拥抱她的时候,她柔弱的胸膛中满是恐惧,结束了她本应长久的高贵生命。
ut igitur illam, quæ erat mihi alter spiritus, altera vita, altera dulcedo jucunditatis, fœdo coitu suo deturpare nequivit, detestanda venere succensus, mihi invitæ (deum et senectutem meam testor) vim et violentiam ingessit.
她对我来说已经是另一种灵魂,另一种生命,另一种甜美了,因为他无法用他那肮脏的交媾来亵渎她,而他又满是欲火,他就用蛮力侵犯了我,而我是不愿意的(我向神以及我的年龄起誓)。
fuge, dilecte mi, fuge: ne si more suo mecum coiturus advenerit, te hoc modo repertum miserabili cæde dilaniet.”
快跑,我的朋友,快跑:省的他出于习惯与我交媾的时候找到你,然后悲惨地把你撕成碎片。“
—at ille, quantum humanæ naturæ possibile est, commotus, eam amicis sedavit verbis, et promisso festinantis auxilii solamine, ad arturum reversus est, et omnia quæ invenerat indicavit.
—于是他,出于人类天性,被触动了,他用和善的话语安慰她,承诺她救援马上就会到来,然后回到亚瑟王那里去了,告诉了亚瑟王他所发现的一切。
arturus autem casum ingemiscens puellæ, præcepit eis ut sibi soli illum invadere permitterent: sed si necessitas accideret, in auxilium procedentes, viriliter aggrederentur.
亚瑟王为少女的遭遇感到惋惜,他命令他们说只允许他一个人攻击他:但是如果必要,他们可以增援,勇猛地发动袭击。
direxerunt inde iter ad majorem montem, et equos suos armigeris commiserunt, et cum arturo præcedente ascederunt.
他们前往较大的山,把他们的马托付给扈从,跟着亚瑟王一道爬山。
aderat autem inhumanus ille ad ignem, illitus ora tabo semesorum porcorum, quos partim devoraverat, partim vero verubus infixos suppositis prunis torrebat.
那个非人之物就在火堆边上,一些猪被吃掉了一半,他的嘴上满是猪的腐水,那些猪有的被吃了,一些则被穿刺起来烧烤,底下是熊熊的炭块。
mox ut illos, nihil tale præmeditatus, aspexit, festinavit clavam suam sumere, quam duo juvenes vix a terra erigerent.
一会儿他就看到了他们,他事先没想到他们会出现,于是他赶快抓取他的木棍,他的木棍两个年轻人都举不动。
evaginavit ergo rex gladium suum, et prætenso clypeo, quantum velocitas sinebat, properabat eum præpedire, antequam clavam cepisset.
于是国王拔出了剑,举起了盾牌,迅速地阻止了他去拿木棍。
at ille non ignarus meditationis, jam ceperat eam, regemque interposito clypeo tanto percussit conamine, quod sonitu ictus et tota littora replevit, et aures ejusdem ultra modum hebetavit.
但是,这个怪物并非不会思考,他早已抓住了木棍,用力击打国王举起的盾牌,声音震动所有海岸,震耳欲聋。
arturus vero acri ignescens ira, erecto in frontem ipsius ense, vulnus intulit, tametsi non mortale, unde tamen sanguis in faciem et oculos ejus profluens, ejusdem excæcavit aciem.
亚瑟王则怒火中烧,他在怪物的眉毛处举起剑,砍伤了它,虽然它没有死,但是从伤口和眼睛处流出了鲜血,把它给弄瞎了。
interposuerat namque clavam ictui, et frontem suam a letali vulnere muniverat.
而怪物用木棍来抵挡攻击,以防眉毛受到致命一击。
excæcatus autem profluente sanguine, acrior insurgit, et velut aper per venabulum in venatorem, ita irruit per gladium in regem, et complectendo cum per medium, cœgit eum genua humi flectere.
然而,他被汩汩而出的血糊了眼睛,他更猛烈地站起身,就好像面对持长枪猎人的野猪一样,越过剑朝国王奔去,他抓住亚瑟王的手腕,迫使他跪在地上。
arturus itaque revocata virtute, ocyus elabitur: et celeriter nunc hinc nunc illinc nefandum gladio diverberat: nec requievit, donec letali vulnere illato totum mucronem capiti impressit, qua cerebrum testa protegebatur.
亚瑟王则恢复了强力,他很快抽身而退:他一会儿在这儿一会儿在那儿用剑猛击这不信神的怪物:他无休无止,最终用剑尖全力一刺,给了他的头盔以致命伤,那副头盔保护着他的头颅。
exclamavit vero invisus ille, et velut quercus ventorum viribus eradicata, cum maximo sonitu corruit.
怪物大怒,并且大叫,就好像树木被风连根拔起一般,伴随着巨大的响声倒下了。
rex illico in risum solutus, præcepit beduero amputare ei caput, et dare uni armigerorum ad deferendum ad castra: ut spectaculum intuentibus fieret.
国王爆发出一阵大笑,他命令贝杜俄鲁斯砍掉他的头,把它交给一个扈从,运到营帐,让大家都来看看这难得一见的景象。
præcepit intuentibus fieri silentium: dicebat autem se non invenisse alium tantæ virtutis, postquam rithonem gigantem in aravio monte interfecit, qui eum ad prælium invitaverat.
他命令看的人都保持安静:他说亚拉维乌斯山的巨人瑞托尼斯之后【1】他没有见过其他人有如此蛮力,那个巨人邀请他决斗。
【1】指Rhita Gawr,他声称自己是天空的放牧人,并且割掉了很多国王的胡子。后来他提出要割亚瑟王的胡子,二人相斗数日,最后亚瑟王取胜,并割走了Rhita的胡子。有的故事说Rhita回去以后做了一个贤明的国王,也有故事说亚瑟王杀了他,并且在他的尸体上堆石子,这些石子变成了一座山,布立吞人称为Gwyddfa Rhitta(Rhita的坟墓),后变成Yr Wyddfa,而英格兰人称其为Snowdon(因为山上终年积雪)。
hic namque ex barbaris regum quos peremerat, fecerat sibi pelles, et mandaverat arturo ut barbam suam diligenter excoriaret, atque excoriatam sibi dirigeret: ut quemadmodum ipse cæteris præerat regibus, ita quoque in honorem ejus cæteris barbis ipsam superponeret.
用他所杀死的国王的胡子,他给自己做了一件斗篷,并且命令亚瑟王小心地刮干净自己的胡子,并且把刮干净的胡子给他:因为亚瑟王比别的列王都要高贵,出于荣誉他会把亚瑟王的胡子放在别的胡子的上面。
sin autem, provocabat eum ad prælium: et qui fortior supervenisset, pelles et barbam devicti tulisset.
但是与之相应,他要挑衅亚瑟王与他决斗:赢得人拿走输的人的斗篷和胡子。
inito itaque certamine, triumphavit arturus, et barbam alterius cepit et spolium, et postea nulli fortiori isto obviaverat, ut superius asserebat.
他们开始了决斗,而亚瑟王获胜了,他拿了对方的胡子和斗篷,在那之后他再也没有见过比他更强的人,比他更优秀的人。
victoria igitur (ut prædictum est) potitus, in secundo noctis diluculo ad tentoria sua remeaverunt cum capite, ad quod admirandum catervatim concurrebant, ei ascribentes laudes, qui patriam a tanta ingluvie liberaverat.
因为他获得了胜利(就像我之前说的),第二天一大早他们就带着脑袋回到了营帐,他们蜂拥而至,啧啧称奇,对他表示赞叹,说他一定能将祖国从这贪婪中拯救出来的。
at hœlus ob casum suæ neptis tristis, præcepit ædificare basilicam super corpus ipsius in monte quo jacebat, qui nomen ex tumulo puellæ nactus, tumbæ helenæ, usque in hodiernum diem vocatur.
而霍尔则悲伤于他可怜外甥女的命运,他命令在她埋骨的山上,在她的尸体上建一座教堂,教堂得名于少女的墓地,海伦之墓,它时至今日还叫这个名字。

起始之地